Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

us etiam (qui magnum tunc commodum esse putabat regnum Ungariae sibi subicere) a tot difficultatibus, in quas se inscius, imprudensque coniecit (dum aliena adeo repetit) longissime abesset. Quod ad concordiam ipsam attinet, neminem esse dicit maiestas regia in toto terra­rum orbe maiorem, locupletioremque sibi testem, quam serenissimum regem se semper paratam obtulisse ad omnia iusta et honesta, etiam cum ahquo rerum et iurium suorum detnmento. Paratam praeterea se fuisse ab initio ad causam suam iudicio suae maiesta­tis, vel cuiuscunque alterius principis, vel etiam privati hominis Christiani submitten­dam. Nescit maiestas regia, quid amphus vel ipsa facere potuisset, vel a se exigi deberet. Paratam autem ad haec fuisse tunc, cum nondum Ferdinandus, corruptis suis proditori­bus, regnum invasisset et cum adhuc maiestati regiae omnia ilh essent tuta et secura, quae postea vis et fraus adversarii fecit infesta. Immo dicit sua maiestas neque nunc esse se ahenam a concordia cum adversario in­eunda etiam post tot sua dampna et iniurias inauditas et horrendas, dum modo maiestas sua intelhgat conditiones, quibus concordia huiusmodi fieri deberet. Hortatur serenissimus rex vester, ut interim dum de concordia agitur, deponantur arma. Miratur maiestas regia, quomodo videatur serenissimo regi iustum esse id a se ex­igi, qui videt adversarium suum arma impia in manibus habere et a nullo genere hostih­tatis et crudehtatis plus quam barbare in regno et patrimonio suo exercendae etiam nunc cessare. Neque credit maietas regia in manu et parte serenissimi regis esse hosti, arma impia e manibus extorquere non videt, ergo quare a se id serenissimus rex exigat, ad quod adversarium inducere posse non credit, ista exortatio armorum deponendorum vel non capiendorum potius ilhus fortasse temporis erat, quum serenissimus rex videbat adversarium omnia iusta et aequa recusantem sola rempubhcam Christianam perdendi et dominia sua per phas et nephas latius extrudendi cupiditate ductum ferrum crudele stringere in regem legittimum, serenissimo regi vicinum, amicum confoederatum, affi­nem et quem in locum fihi receperat, non huius praesentis temporis, quum iam adversa­rius nichil non peregit, quodcunque ilhus animo insanabih colhbuit et rem etiam pubh­cam in summum sine dubio discrimen adduxit, quamvis res maiestatis regiae in eo loco sint, ut auxiho Dei et maiestatis suae provisione possent in optatum statum reduci. Monet serenissimus rex Poloniae maiestatem regiam paterno affectu, ne notam amissi regni Ungariae (si quid ilh per haec contingat) in se et in suos posteros recipiat. Miratur hoc quoque regia maiestas posse reperiri vel nunc, vel imposterum ahquem ad­eo iniquum iudicem actionum humanarum, qui hanc culpam sibi potius ascribere ausit, qui omnia extrema passus sit, ne aliquid reipubhcae Christianae incommodaretur, quam ilh, qui regnum ahenum iniuste invadendo, maximam occasionem hosti potentissimo dedit reipubhcae invadendae. Illud certum est, si status per hanc iniustissimam invasio­nem non fuisset turbatus, maiestatem regiam talem viam fuisse regm Ungariae defen­dendi ingressam, quod non solum regnum ipsum constitisset conservatum, sed etiam omnia, quae annis superioribus amissa fuerunt (sola fortasse Nandoralba sive Belgrado excepta) cum maximo totius reipubhcae commodo fuissent recuperata. Perdendae Ungariae, si tamen periret (quod Deus optimus avertat) causam ille dabit, qui hos optimos et reipubhcae Christianae utihssimos, et iam paratos tractatus et actio-

Next

/
Oldalképek
Tartalom