Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

nes pro magna parte conclusas cum magno fortunarum regiae maiestatis dispendio et infmito labore in sola regnandi cupiditate ductus subvertit, et ille, qui cum (Deo et ho­minibus consciis) non esset sufficiens ad sua tuenda, spargere tamen et literis non ces­savit per omnes Thurco vicinas provincias se se expeditionem contra eum parare, qui nunc quoque hoc idem et per Ungariam, et per Transilvaniam spargit, per quod quan­tum principem omnium potentissimum provocaverit et irritaverit, facile quisque consi­derare potest. Sciunt omnes eam esse naturam Thurci, ut quemadmodum quum parat et molitur aliquid, id non soleat praedicare, ita aliorum paratus, minas et terriculamenta non semper putet esse iocos, praesertim, si haec a tali principe veniant, qui praeter­quam, quod fratrem habet caesarem et Hispaniarum ac aliorum regnorum regem, ipse etiam tot titulis abundet, ut vel solus tot amphssimorum titulorum numerus terrere pos­sit quemcunque potentissimum principem. Illud etiam considerare debet serenissimus rex et ab initio considerare et ita sibi per­suadere debuisset Thurcum ob multas causas Ferdinandum nunquam fuisse laturum in sua vicinitate. Quas causas quia per oratores suos scit alias non semel regia maiestas es­se repositas suae maiestati, non pergit nunc commemorare. Regiam maiestatem autem facillime tolleraret rursus ob alias causas illis contrarias. Maiestatem regiam licet ab ini­tio potuisset habere Thurcam ad suum nutum, abstinuisset tamen ab hoc genere foede­rum. Sed quum vidit Ferdinandum per plures literas manu sua subscriptas per homines maiestatis regiae lnterceptas, quae apud maiestatem existunt, agere apud praefectos Thurci promissis et corruptionibus pro pace et amicitia Thurci habenda, ut se inde quo­que contra maiestatem regiam faceret fortiorem. Maiestas autem regia coacta est cogita­re de remedio, ne illinc quoque ab adversario supplantaretur. Nec tamen prius ad Thur­cum misit, quam et a proditoribus suis destituta et ab adversario tantum opressa, ut co­acta fuit solio regni sui relicto in Transilvamam se conferre. Neque tunc alia egit per oratorem suum cum Thurco, nisi quae essent toti reipublicae Christianae et regno Un­gariae salutaria, neque in hiis tractatibus, qui cum Thurco haberi debebant et de facto iam habiti sunt, oblita fuit regni Poloniae. Serenissimus rex id poterit liquido intelligere, si hactenus iam non intellexit et si intellexit, respectasset maiestas regia a serenissimo rege aliquam grati per hoc fraterno officio significationem pro quodam quasi fructu hu­ius sui laboris et operae rebus et commodo suae maiestatis impense. Dicit maiestas re­gia omnes actiones suas ab initio usque ad praesentem horam vere Christianas et Chri­stiano principi fuisse dignas, quod si maiestate regia coacta post modum suorum magis proditione, quam armis adversarii, quae sibi parum nocere potuissent, regno etiam ce­dere Thurcus ab ipso glorioso milite toties provocatus veniat et regnum in manibus eius inventum maiestate regia in eo non reperta, pro se occupet in perpetuam reipublicae Christianae iacturam. Cuius erit culpa, regisne iniustissime turbati, qui regnum sine du­bio reipublicae Christianae conservasset, an eius, qui rege legittimo turbato, tanta toties tam magnifice et gloriose de se poilicitus regnum conservare nequiverit, immo iam e­gregia iecerit regni ab hoste strenue defendendi fundamenta et Jaycza nobilissima arce cum pluribus aliis arcibus et nuper, et nunc maiestati regiae scribitur, Segnia et Clisio turpiter amissis, cum tamen maiestate regia regnum in manibus libere habente, ne mini­ma quidem terrae particula in manus Turci devenerit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom