Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

Instructio ad serenissimum regem Ferdinandum Praemissis hiis, quae ad dicendam salutem et declarandum fraternum amorem maiesta­tis regiae erga ipsum serenissimum regem Ferdinandum pertinent, rogabit impnmis do­lTiinus orator, ut idem serenissimus rex persuasum habeat, quod quicquid hactenus cum illo maiestas regia per literas et oratores suos in negotio Hungarico et de concordia cum eius adversario ineunda egerit, id totum proficisci partim ex integerrimo amore, quo il­lum complectitur, eique omnia recte succedere optat, partim ex summa sollicitudine, quam de communi omnium salute semper habet. Cui quanta ex hoc intestino bello re­gni Hungariae ruina impendeat, et consideravit ab mitio maiestas sua, et indies magis considerat. Habet enim exploratissimum maiestas sua imperatorem Thurcorum omnino decre­visse et se se viribus omnibus accingere ad regnum ipsum Hungariae totum occupan­dum, et quamvis rumor sit illum suppetias adversario ilkus maiestatis laturum esse, qui an verus sit, incertum est. Quomodocunque tamen res processerit, non potest, nisi toti reipublicae Christianae summum discrimen afferre. Sive enim ipse regnum occupabit et tum actum erit brevi de reliquis vicinis regnis et dominiis, seu vero iuvabit adversarium illius maiestatis, et tum etiam illum ita sibi devinciet, ut eo non obstante, quocumque velit, in regiones Chnstianas libere grassari possit. Expenderet itaque maiestas sua hostis istius vires, opes, apparatum bellicum, fortu­nam et res gestas, expenderet conditionem regm Hungariae attritam et exhaustam, con­sideraret statum Christianorum turbatissimum, reduceret in memoriam, quot modis fru­stra a tanto tempore expeditio generalis contra hunc hostem tentata fuit, quot principes freti hac generali expeditione et subsidiis externis se et statum suum praecipitarint, cuius rei exemplo esse manifesto miserabilem olim Wladislai, novissime vero Ludovici regum, patrui et nepotis maiestatis regiae interitum, exemplo Rodon et Nandoralba, aliaque rei­publicae Christianae propugnacula intra spem et expectationem subsidiorum intercepta. Inducere velit adhuc maiestas sua animum et rationes aliquas capere ineundae cum ad­versario suo concordiae, ex qua utique spes aliqua conservandi regni illius restare possit. Nec putet maiestas sua eundem suum adversarium iam in toto debellatum esse, quod e regno Hungariae profugerit. Non facile enim nomen illius delebitur ex animis Hungaro­rum, quibus et dilectissimus erat, a cuius usque et summo ipsorum favore et consensu ad regium culmen evectus, quin quamdiu vivit, poterit magnum negotium facessere ma­iestati suae et toti reipublicae Christianae, praesertim fretus hiis auxiliis, quae sibi conci­liavit. Maluisse quidem maiestatem regiam, si res ex voto suo successiset, ut illius maiestas regno ipso Hungariae tute et pacifice potita fuisset, qua illud sua cum caesarea maiestate amplitudine commodius, quam aliquis alius defendere posset. Verum cum ita sors tulit, ut res in scissionem et arma venerit, veritam fuisse ab initio maiestatem suam et vereri indies magis, ne tertius superveniens sellum dinmat et regnum illud, quod dudum inhia­bat, per eam commoditatem occupet cum praesentissima etiam omnium vicinorum rui­na.

Next

/
Oldalképek
Tartalom