Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

Et proinde rogare et obtestari maiestatem suam ipsum serenissimum regem Ferdi­nandum paterno amore et animo integerrimo, ut illius maiestas hiis omnibus, quae su­pradicta sunt, expensis, potiorem esse ducat communem reipublicae Christianae salu­tem, quae per pacem et concordiam adhuc servari potest, quam dubii exitus, plenumque maximi pencuh bellum. Misisse etiam eius maiestatem eam ob rem ad illius maiestatis adversarium hiis et multo acrioribus rationibus illum ad subeundas quascumque honestas conditiones pacis hortandum, nihilque maiestatem suam praetermittere laboris et impendii, quo ipsa pax et concordia confici possit, quandoquidem plane videat ex huiusmodi bello ingens et si­bi, et toti reipubHcae Chnstianae discrimen imminere. Alioquin si haec maiestatis suae opera et saluberrima consilia non profuerint et casus aliquis intervenerit, testatum esse volet omnibus regibus et Chnstianis principibus in opera et consilio suo nihil defuisse, omniaque mala, quae acciderent, illis accepta ferre oporteret, qui has praeces, haec mo­nita et consilia maiestatis suae negligerent et obaudirent. Unde quantum apud Deum praemium et apud posteros laudem essent habituri, ipsi viderent. Negotium hoc non es­set adeo cordi maiestati suae, nisi bene cuperet ex animo ipsi serenissimo regi Fferdi­nando et nisi suae et reipublicae Christianae saluti recte consuli velit. Et proinde, ut in eam partem haec monita illius maiestas acciperet, erit omni studio roganda. Nam non videtur ex re utriusque maiestatis et totius reipubhcae Christianae in negotio tam pericu­loso aliter, quam sentiat et quam instare videat tam cum illa, quam etiam cum eius ad­versario agere. Si illius maiestas persuaden sibi patietur, ut pax et concordia tractetur, sigrufican­dum erit extemplo maiestati regiae et oratori maiestati suae apud serenissimum regem Joannem, ut super eo negotio quatenus agi deberet, mutua intelhgentia constitui possit, si minus, erit nihilominus qualecunque responsum exigendum et maiestati regiae evesti­gio declarandum. In hiis autem et aliis omnibus tam cum serenissimo rege Fferdinando, quam etiam cum principibus Germaniae tractandis opus erit summa consideratione domini oratoris ad omnes eventus et aleam partis utriusque, exploranda studia hominum et apparatus, disquirendum, quorsum res huius atque illius partis inchnent, si de suppetiis a Thurco regi Joanni aliquid certi constabit et suppetiae Germanorum regi Fferdinando more so­lito parabuntur, tum eo audentius stimuli erunt ad concordiam addendi, si aliter sermo ent, ut res et tempus docebit, instituendus, vitando per omnia, ne qua occasio dari pos­sit ipsi serenissimo regi Fferdinando aliquid sinistri suspicandi de maiestate regia, quae ilHus maiestatem sincero et paterno amore complectitur, neque aHorsum hanc concor­diam tractat et cupit, quod ad honorem ilHus maiestatis et reipubHcae Christianae salu­tem et pacem, quae ex ipsa concordia maxima ex parte dependere videtur. 24. [1528. dprilis vege.J Zsigmond kirdly kieges^ito utasitdsai Ferdindndho^ kiildbtt kbvete, Piotr Opalinski s^dmara. LL. IV. kbtet, 92a—95a.fol.

Next

/
Oldalképek
Tartalom