Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

guinis vinculo, quibus modis et conditionibus, declaravi abunde in proxima audientia et postea reverendissimo domino Tridentino et domino cancellario." Praeterea dixerat etiam uxorem divae memoriae, dominam Barbaram ex domo Tranczinensi, ex qua suscepit filiam unicam charissimam. „Hiis de causis, serenissime rex, nulli principum magis convenit in hac concordia tractare, quam serenissimo domi­no meo regi, qui maiestati vestrae supra omnes regnum hoc et aliorum multorum re­gnorum accessionem ex animo optat et favet. Neque in hoc dubitet maiestas vestra, quod serenissimus dominus meus deberet auxilio fore ipsi regi coronato contra maiesta­tem vestram. Non erit certe, quia ipsamet maiestas domini mei continua bella adversus Tartaros gerens, aliorum auxilia merito petere debetur, quae tamen nemo praestat. Sup­plico igitur, ut maiestas vestra dignetur inclinare animum ad inducias et concordiam in­ter maiestatem vestram et coronatum regem tractandam, quae si non subsequetur, ma­iestas vestra erit excusata apud Deum et apud homines. Quod vero antiquorum foederum innovationem et confirmationem attinet, habeo super hoc plenum mandatum a principe meo, habeo articulos ex confoederatione illa transcriptos, quos si opus esset, ostendam et legi faciam, prout lecti sunt. Qui si placet maiestati vestrae, innoventur et confirmentur. Ego paratus sum omnia facere, quatenus facultas mea extendit." Tum voluit rex videre mandatum et antiqua foedera. Post haec surrexit illustris et magnificus dominus orator et secessit in akud cubiculum. Nam regia maiestas dixit potesse istic secedere, nam ibi non sunt, nisi vestri. Jusserat enim rex om­nibus dominis Boemis et Hispanis inde exire, solam familiam lllustris et magnifici domi­ni oratoris manere. Cum autem illustris dominus orator secessit ad cubiculum, maiestas vero regia habita deliberatione cum suprascriptis dominis, misit dominum Sigismundum ab Ebersstayn pro articulis antiquorum foederum, quos illustris et magmficus dominus oratur dari fecit et cum in consilio lecti essent, vocatus iterum est illustris et magmficus dominus orator ad regiam maiestatem, et sacra maiestas regia dixit: „Illustris et magrufi­ce orator, vidimus hic rursus articulos antiquorum foederum inter serenissimum domi­num olim Casimirum Poloniae et Georgium Bohemiae reges, mutatis quibusdam paucis et praesertim in primo articulo, quae possunt absolvi per dimidium horae. Fiat omnium innovatio et confirmatio. Commisi itaque reverendissimo domino Tridentino, domino cancellario Boemiae et domino cancellario [ ], 2t supremoque notario regni Boemiae, ut isti super hiis omnibus concordent vobiscum, nos interea commedemus." Secessit rex ad prandium. Et reverendissimus dominus Tridentinus ita locutus est: ,,Illustris et magnifice domine orator! Contenta est sacra maiestas regia confirmare ista antiqua foe­dera, nisi quod in isto articulo, in quo stat, quod nos in pura fraternitate, favore et ami­citia ex utraque parte manebimus, et etiam ita se se mutuo pertractabimus, nec unus no­strum contra alium cum regnis, principatibus, terris et dominiis suis ullo unquam tem­pore cum quibuscumque personis in favorem quarumcunque personarum ecclesiastica­rum vel secularium, solo domino nostro summo pontifice exempto, debet esse consilio et auxilio, etc. Hic sacra maiestas vult, quod ubi positum est: excepto summo pontifice, l ? elig ttirtilt es czert olvashatatlan nev vagy S7.6.

Next

/
Oldalképek
Tartalom