Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

apponatur etiam: exempta sacra caesarea et catholica maiestate. Et tum illustris et ma­gnificus dominus orator paulum assurgens, dixit: „Intellexi, quae reverendissima domi­natio vestra nomine sacrae maiestatis regiae dixit. Sed quia ego non habeo mandatum, ut videt reverendissima dominatio vestra, speciale excipiendi ab hoc vinculo sacram et catholicam maiestatem, nisi summum pontificem Romanum, satisque constat omnibus, quod inter istas maiestates serenissimas et serenissimum dominum meum regem alias arctissima intercessit ex omnibus partibus et lateribus, ut prius dixi, sanguinis coniun­ctio et necessitudo. Nihil in hoc dubito, quod sacra maiestas regia Poloniae potius stu­debit officiis suis una cum regnis et dominiis suis sacrae et serenissimae caesareae maie­stati ac serenissimo domino regi Ferdinando placere, quam aliquid sinistri, quod absit, in favorem quarumcunque personarum contra illarum maiestates machinari. Etsi forte seremssimus dominus rex Ferdinandus habet mandatum a carsarea maiestate ad tractan­dum de novis foederibus, ego etiam habeo, cuius vigore paratus sum de novis foederi­bus tractare." Et mrsus dominus Tridentinus dixit, quod „Non conveniret illo modo se­renissimo domino nostro, ut fratrem et dominum suum, sacram caesaream et catholi­cam maiestatem in hoc deserere, est enim dominus frater et benefactor maiestatis suae. Item serenissimus dominus rex Boemiae est rex feudatarius et tanquam rex Boemiae, et tanquam elector sacri Romani imperii, nam neque caesar in omnibus confoederationi­bus excludit serenissimum dominum nostrum Ferdinandum." Et dominus illustris orator: „Non arbitror necessarium esse in hac confoederationc maiestatem caesaream excludere propter causas prius a me dictas. Erat rex Georgius rex Bohemiae, erat elector sacri Romani impeni, nihilominus tamen non excluserat impera­torem, nisi summum pontificem Romanorum. Eodem exemplo et nunc poterit non ex­cludi caesar, vel si placet, quod et summus pontifex Romanus et sacra atque catholica maiestas non excludantur, non fiatque in literis utriusque exceptio." Rex tum a prandio venerat, sed sine mora in aliud cubiculum ivit. Reverendissimus dominus autem Tridentinus cum collegis suis regem secutus est et habita ibi aliquanto tempore deliberatione et consultatione mutua, rursus redeuntes dixerunt: nullo modo vult rex caesaream et catholicam maiestatem ab hac exceptione dimittere, quia neque decet, neque potest maiestas sua id facere. Et ita sit in omnibus foederibus et contracti­bus huiusmodi, ut semper caesar excipitur. Iterum illustris et magnificus dominus orator dixit: „Reverendissime et magnifici domim! Dixi dominationibus vestris me super hoc non habere a serenissimo dommo meo mandatum, nec mihi licet facere extra limites mandatorum meorum. Sed ut prius diximus, non faciamus mentionem neque de pontifice, neque de imperatore Romano­rum, fiat sine ulla exceptione contra omnes confoederatio." Dominus episcopus Tridentinus concessit iterum cum dominis collegis suis ad re­gem et accepta consultatione redierunt, dicentes, dimittatur articulus pro hac vice de subsidio mutuo hincinde contra Thurcos ferendo, quia serenissimus dominus rex Ferdi­nandus hunc articulum contra Thurcos concernentem absque scitu et consensu omni­um regni Boemiae et cohaerentium provinciarum pronunc sic accipere et concludere non potest.

Next

/
Oldalképek
Tartalom