Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
ce et familiariter negotium aggrediemur et tractabimus. Ignoscet etiam nobis illustris et magnifica dominatio vestra, si non eo ordine, nec pari eloquentia articulos legationis vestrae tractabimus et ad eos respondebimus, breviter tamen et in compendium nomine principis nostri illustri dominationi vestrae respondebimus, quoniam urget necessitas maiestatem suam, ut negotium uno vel alio modo celeriter agat. Descendendo ergo ad propositum: imprimis, quod serenissimus dominus rex Poloniae et ad literas, et ad legationem proxime per dominum Mrakess actam per suum oratorem, hoc est, per illustrem et magnificam dominationem vestram respondere dignata cst, gratissimum fuit serenissimo domino nostro, agitque et habet immensas gratias sacrae maiestati regiae Poloniae, ut domino, fratri et consanguineo suo charissimo, quod illustrem et magnificam dominationem vestram huc miserit et eidem istius legationis munus commiserit. Non potuit enim maiestas illa prudentiorem et regi, dominoque nostro gratiorem mittere, quam illustrem et magnificam dominationem vestram. Gratulatur item sacra maiestas regia ex corde et animo serenissimo domino regi Poloniae ob tam insignem victoriam de Thartaris recens reportatam, praecaturque dominum Deum, ut quemadmodum ex omnibus lateribus sua maiestas regia hostibus circumsepta est, ita de illis huiusmodi et longe maioribus victoriis uti liceat pro gloria sui nominis regii et incremento regnorum suorum, in terrorem vero hostium Christiani nominis. Quod autem serenissimus dominus rex Poloniae per vos, illustris et magnifice domine orator, invitat serenissimum dominum meum ad concordiam cum vayvoda Transsilvaniae ineundam, polliceturque interponere suas partes, non dubitat serenissimus dominus meus, quin maiestas regia Poloniae facit istud bono zelo et amore pacis Christianae. Dominus autem noster, serenissimus dominus rex Ferdinandus tam bonae, mitis ac berdgnae naturae est princeps, ut quam hbentissime cum quocumque hoste, amore reipublicae Christianae, conveniret, concordaretque. Serenissimus dominus noster non esset certe aHenus ab hac sententia, ut esset pax inter principes Christianos propter necessitates ingruentes et gravissima pericula, quae reipubkcae Christianae imminent. Sed videretur maiestati suae istud esse durum et difficile, quod deberet illud, quod sibi omni iure debetur et sequitur, dimittere. Esto, quod sua maiestas esset disposita ad concordiam propter exempla ab ilfustri et magnifica dominatione vestra allegata. Nec fideret tamen ac nec ullam spem poneret in ulks tractatibus cum homine illo, qui non considerato optimo lure serenissimi domini nostri, se in regnum Hungariae, ad quod adhuc vivente rege Wladislao et postea, rege superstite Ludovico, mirum in modum aspiravit, modosque quaesivit, quibus regnum illud occuparet. Cum enim Thurcus Nandoralbam obsidione cinxerat, habuit ipse vim non contemnendam gentium armatorum, praesidium tamen tam insigni arci ferre noluit: num simul hoc infelicissimo casu ad regem cum suis venire neglexit, sed id volens, prudensque fecit? Insuper omnes contractus, qui olim intercesserunt inter regnum Hungariae et inchtam domum Austriae occasione successionis ad regnum Hungariae, quibus pater ipsius interfuit, manumque et sigiUum apposuit, irritos fecit, se contra eos in regem furtim ehgi et coronari permittendo.