Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

Non conveniret etiam, ut maiestas domini nostri cum isto ad ullam concordiam de­scenderet ac secum de illa tractari permitteret. Et indignum esse censeret id facere, nisi regno Hungariae libere et simpliciter cederet, ac etiam inconsulta et irrequisita caesarea et catholica maiestate, domino et fratre suo charissimo, lnconsultis et irrequisitis pnnci­pibus imperii, caeterisque amicis, qui maiestati suae contra hunc auxilia promiserunt et sine consensu domrniorum et terrarum, subditorumque suorum, cum omnes sciunt, quid ipse valet, quid potest, et - quod cum bona venia dicere volo, quia non ex nobis, sed ex speciali regia commissione loquemur - ex qua geneologia sit. Non deseret principem nostrum adversus hunc intrusum caesar, non deseret (quod firmiter credit) serenissimus xex Poloniae. Aderunt illi principes imperii pro recuperan­do regno suo Hungariae, habemusque prae manus bona pnncipia ad hanc rem pluri­mum conducibilia. Habemus amantissimas literas a sacra caesarea et catholica maiestate, quibus promittit maiestas sua caesarea fratri modis omnibus auxilio fore, etiam si cum omnibus hostibus suis pacem et concordiam vel iniquissimis conditiombus inire debe­ret, quod tamen futurum non est, nisi cum summa laude maiestatis suae. Habet enim pacem in manu sua, quandocumque optaverit. Quod vero vayvodas utriusque Moldaviae attinet, boni consulit excusationem sere­nissimae maiestatis regiae Poloniae, similiter et de comitatibus Scepusiensibus. Quod autem oratorem ad conventum imperialem Ratisbonam mittendum attinet, consulit et optat maiestas domini nostri, ut mitteretur et serenissimus princeps noster si illic aderit, curabit diligentissime, ut maiestati suae serenissimae auxilia ferantur contra infideles. Si vero aliis negotiis impedita illic venire non poterit, committet suis consiliari­is et oratoribus, adessent in hac re oratori serenissimi domini regis Poloniae." Hiis ita dictis, secessit dominus episcopus Tridentinus cum domino cancellario ad partem et illustris ac magnificus dominus orator paululum deliberatus, actis gratiis pro ea benivolentia, quam serenissimus dominus rex Ferdinandus ostendit et declarat erga serenissimum dominum regem Poloniae et personam ipsius domini oratoris, iterum at­que iterum pacem suasit, allegans causas, ob quas pax ista foret ne dum serenissimo do­mino regi Ferdinando, sed toti reipublicae Christianae perquam necessaria ac utilissima, cuius etiam et subditi suae maiestatis serenissimae sunt multum avidi. „Vos — inquit -, reverendissime et illustrissime domine episcope, estis princeps spiritualis, vobis conve­nit lnter prtncipes istos pacem procurare, illam consulere, quam serenissimus dominus rex Poloniae ommissis (ut nuper in secreta audientia dixi) suis in magno ducatu Lithva­niae rebus maximi momenti, in quo a quadrennio non fuit, Cracoviae substitit, ut possit inter hos serenissimos reges et regna litem hanc componere et bellum tollere, bellum, inquam, toti orbi Christiano perniciosissimum. Non quaerit hic maiestas sua commo­dum suum privatum, nec quaesivit vacantibus regnis, nisi haec Deo commiserat solimet. Non favet partibus serenissimi domini Joannis coronati regis, quamquam non parum utique sit illi cum domo Trancinensi necessitudinis ob acceptam ex ea uxorem Barba­ram reginam, ex qua suscepit dominam Hedvigim, filiam sibi charissimam. Multo tamen magis debet et favet serenissimo domino regi Ferdinando, cum quo maiestati regiae do­mini mei tam ex paterna, quam materna linea arctissima coniunctio intercessit." Com­memoravit enim originem divi Friderici caesaris, quem Cymbarka dux Masoviae, neptis

Next

/
Oldalképek
Tartalom