Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

promittet pro nobis nos filium nostrum ad hoc inducturos, ut cum illustrissima fiha se­renissimi regis Ferdinandi septennis fuerit, sponsalia per verba de futuro, cum vero aetatem legitimam duodecim annorum attigerit, matrimonium per verba de praesenti cum eius illustritate contrahere debebit et contrahet. In omnibus autem hiis et aliis negotiis tractandis si quid tale occurrerit, quod lpse orator facere non posset absque speciali instructione et voluntate nostra, id quidquid fu­erit, evestigio nobis perscribere curabit, ut quae voluntas et sententia nostra fuerit, illam plane instruere possemus. Caeterum visendus erit et salutandus nomine serenissimae coniugis nostrae dominae reginae serenissimus rex Ferdinandus, visenda et serenissima eius coniunx, neptis no­stra. Et utrique gratulabitur orator de provectione ad hoc regium fastigium cum spe ma­ioris incrementi tum ob sanguinis et arctissimae affinitatis necessitudinem, tum etiam ob ipsius serenissimi regis Ferdinandi animi magnitudinem, prudentiam et in rebus per­agendis dexteritatem, quibus sua serenitas labanti rei publicae Christianae consulere po­terit. Testabitur deinde et declarabit singularem affectum et benivolentiam non vulgarem reginalis maiestas erga illas ambas maiestates et subinferet per occasionem de negoths ducatus Barensis. Imprimis de libera restitutione arcis Barensis, quae iussa est resignari, sub conditione videlicet, quod nominetur praefectus aliquis, qui sit gratus caesari vel vi­cegeri, et deinde confirmetur. Et quia possent hinc multae ambigitates oriri et difficulter inveniretur, qui placeret, idcirco rogandus erit serenissimus rex Ferdinandus, quod lite­ras scribat caesareae et catholicae maiestati, ut arcis Barensis restitutio libera et sine con­ditione aliqua concedatur. Nam non aliter custodietur et fideliter, et vigilanter, quam si per praefectum caesaris servaretur. Praeterea exponendae erunt multae difficultates, quae emerserant post obitum illu­strissimae dominae ducis Isabellae felicis memoriae super ipso ducatu Barensi, quod quem iUustrissimus vicerex totis ingenii viribus anhaelabat. Nam et modo idem vicerex ex Hispaniis Italiam rediens, licet commissum fuit illi a caesare, ut ad ducatum Baren­sem specialem respectum haberet, tamen in primo concilio, quod Neapoli habitum est, proposuit, quod serenissima domina coniunx nostra teneatur persolvere „adoham", quae est contributio pecuniaria solita iudici inter proceres et barones iHius regni tempo­re belh, vel alterius urgentis necessitatis. Et hoc esse de mente caesaris asserebat, quod minime credendum est. Et quia per alios consiliarios hoc fuit revocatum in dubium et reiectum in consulta­tionem caesaris, pendente hoc dubio, verendum est, ne ipse vicerex temere ad executio­nem et exactionem pecunariam procedat. Idcirco scripsimus oratori nostro, Joanni Dantisco, quem apud caesarem habemus et rationes significavimus, quibus nos cum se­renissima coniuge nostra ad hanc contributionem, quam adoham vocant, non tenere­mur, tum quia illustrissima domina dux Isabella nunquam ad hanc adoham compulsa sit, hcet pluries fuerit indicta, tum quia ex regula regiae camerae summarie cautum est, quod reges et filii regum non debeant huic tributo subiicere, et hoc fuit diutius et sem­per in regno illo observatum. Modo si nos et serenissima coniunx nostra ad hanc ado­ham compelleremur, esset iniustissimum et in nostram gravem iniuriam et levitatem, et

Next

/
Oldalképek
Tartalom