Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

praesertim si retractarentur ac infringerentur, quae illustrissimae dominae duci Isabellae fuere iuste observata et generose concessa per serenissimum et catholicum regem Fer­dinandum, divae memoriae caesaris et regis Ferdinandi proavum et praedecessoram. Quamobrem impetrandae erunt literae a serenissimo rege Ferdinando ad caesarem, quibus rogetur caesari, velit mandare et iubere illustrissimo viceregi et in eius absentia collaterali consilio regni Neapolitani, quod super ducatu Barensi singularem et specia­lem respectum habeant, nec innovent aut innovari permittant quidquam in eo ducatu, quod nobis et serenissimae coniugi nostrae damnum aut dedecus parere posset, incon­sulta caesarea maiestate, a qua nihil iniusti timeri debet, sed prout ducatus Barensis per illustrissimam dominam ducem Isabellam fuit quiete et pacifice tentus et possessus, sic et ad praesens in possessione pacifica et tranquilla nostra et serenissimae coniugis no­strae continuetur et perseveret cum eisdem gratiis, privilegiis, iuribus, exemptionibus et immunitatibus, quibus illustrissima domina dux Isabella iure potita est. Obtineantur et alterae hterae ad ipsum viceregem, quibus a serenissimo rege Ferdi­nando moneatur ad ea omnia observanda, quae super statu Barensi caesar illi mandavit. Quod reliquum est, erit prudentiae ipsius oratoris, ita operam, studium et sermones suos accomodare et dirigere, ut temporis et rerum nostrarum, ac regni nostri ratio po­stulabit, utque maxime ex usu et dignitate nostra fieri posse videbitur, quod totum illius consilio et industriae committimus. Datum in civitate nostra Cracoviensi, die vigesima quarta mensis Februarii, anno Domini Millesimo quingentesimo vigesimo septimo, regni vero nostri vigesimo primo. Sigismundus rex scripsit * * * Iis mandatis et instructione acceptis soluit Cracovia illustris et magnificus dominus ora­tor die Martis ante Carnisprivium, quae fuit vigesima quarta Februarii. Pervenit autem Pragam feria quarta post Invocavit. 12 Pridie autem eius diei, quo Pragam attigisset, sub­stiterat pro nocte tribus miliaribus in oppido Nehvizd ab urbe Pragensi, unde postridie mane Pragam versus se accinxit et vix sese loco movit, magnificus dominus Zdenek Trczka primus omnium illustrem et magnificum dominum oratorem apud dictum op­pidum Nehvizd excepit et salutavit, Pragamque cum equitatu suo satis numeroso et splendido comitatus est, apud quem in arce Opoczno sabbato ante praedictam domini­cam Invocavit nocturnum habuit, ibidem lautissime et splendidissime habitus et tracta­tus est. Cumque urbi Pragensi illustris et magnificus dominus orator appropinquaret, exie­runt obviam illustri et magnificae dominationi suae lllustrissimus dominus dux Carolus Minsterbergensis, magnifici ac generosi viri dominus Vilhelmus liber dominus in Valt­purk, sacri Romani imperii dapifer et sacrae maiestatis regiae Boemiae magister curiae, 12 Mdrcius 13-a.n.

Next

/
Oldalképek
Tartalom