Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
De ducatibus et castris Osswyanczim, Zathor, Szyewyor, Volek, Berwalth et caetera si non incidet mentio aliqua per dominos Bohemos et alios consiliarios serenissimi regis Bohemiae, etiam de illis in praesens orator subticebit et nihil constituet. Ubi vero illi atiquam ipsorum ducatuum et castrorum memoriam facerent, producet e diverso orator literas dotis promissae et debitae serenissimae olim dominae Elisabeth reginae, matri nostrae et curet, ut in recompensam eiusdem dotis castra et ducatus praedicti apud regnum ipsum nostrum ita, ut nunc possidentur, remaneant. Quod si effici non posset, reservaretur et suspenderetur tractatus de illis ad tempus componendae pacis et concordiae inter serenissimos Hungariae et Boemiae reges: tum demum enim commodius haec et alia inter eiusmodi tractatus ingeri et expediri possent. Quoniam vero multae suboriuntur differentiae inter communes subditos ratione finium et limitum, aget orator, ut deputentur commissarii de ducatu Slesiae, qui cum nostris commissariis convenientes, limites faciant et omnes controversias ratione illarum subortas sopiant et componant. Et cum in foederibus antiquis cavetur, ne cudatur falsa moneta in damnum alterius dominii, dicatur, quod in Slesia cusa est a longo tempore, et etiam nunc cuditur moneta Swidnicensis sub signis nostris in maximum rei publicae regni nostri detrimentum, agatque orator et petat, ut prohibeatur eius cussio et moneta illa amplius in regnum nostrum non importetur. Referetque eam fuisse potissimam causam prohibitionis commerciorum in Slesiam ex regno nostro, quamvis et aliae fuerint rationes non vulgares, praesertim heresis Lutherana, qua subditos nostros per eiusmodi commercia infici et corrumpi nollemus. Quae quantum malorum rebus humanis invexerit, latius patet, quam explicare necesse sit; tamen vellemus de ipsa prohibitione cum consiliariis et subditis nostris in hoc conventu consilium capere et alio tempore serenissimo regi Ferdinando de hoc negotio, prout ad nos scripsit, respondere. Visenda erit serenissima regina, neptis nostra et post declaratum illi debitum necessitudinis naatrae amorem, explicandae erint causae, propter quas ipsum oratorem ad earum maiestates miserimus. Nempe, ut adesset et honorem exhiberet nostro nomine coronationi maiestatum suarum et de renovandis antiquis foedenbus et arction coniunctione cum caesarea maiestate et serenissimo rege Ferdinando ineunda ageret. Et praeterea cum discordia inter ipsum serenissimum regem Ferdinandum cum rege Hungariae vergere videtur in maximum non solum horum regnorum, sed etiam totius Christianitatis discrimen, declarabit orator noster studium nostrum de reducendis ad concordiam ipsis ambobus regibus propter salutem rei Christianae in extremo periculo constitutae. Agetque, ut ipsa serenissima neptis nostra adiuvare sequeretur hoc ipsum studium nostrum et atia negotia, quae tractabit, pro voto nostro transigenda. Eadem emnt speciatim agenda cum dominis regni Boemiae, simul ac cum aliis, ad quos titeras fidei dari fecimus. Et si ventum fuerit ad tractatus de concordia inter hos duos reges serenissimos, utendum erit consitio oratorum illustrissimi domini Georgii ducis Saxoniae. De matrimonio inter fitium nostrum et serenissimi regis Ferdinandi fitiam cum ad tractatum eius sotidum ventum fuerit, consentiet orator noster ad ipsum connubium et