Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

Ad componendas autem has pemiciosissimas discordias et iustitiam maiestatum su­amm aequis ac decentibus modis et conditionibus obtinendam offeret orator noster studium, favorem et omnem operam nostram, offeret amorem et coniunctionem no­stram mutuam ad communium regnomm ac dominiorum nostrorum, ac totius Christi­anitatis commodum et tranquillitatem. Si quaeretur de voluntate regis Hungariae, utmm nos velit de ipsa concordia inter se et serenissimum regem Ferdinandum agere et tractare, dicendum nos minime dubitare, quin ipse serenissimus rex Hungariae non abnuet sequi hoc salutare studium et consili­um nostrum, cum nemo sit adeo rationis expers, qui non malit certam et honestam con­cordiam, quam dubii eventus bellum aggredi. Et proinde modis omnibus orator noster admittetur, ut inter ipsos duos reges bellum intercipiatur et concordia inter eos et pax honesta componatur. De iure nostro, quod nobis vigore bullae aureae ad regnum Boemiae competit, prius et seorsum agendum erit cum aliquibus dominis illis nobis affectis et si ex illis cogno­scet nihil esse Hterarum alicuius vigoris, quod huic iuri nostro et bullae aureae obsisteret, videlicet si non ostenderent aliam bullam seu literas bullae aureae contrarias, quibus concederetur Bohemis hbera electio et excluderentur propinquiores agnati ex linea ma­sculina, tum demum agat prius privatim idem orator noster cum serenissimo rege Fer­dinando et declaret, quam plenum et optimum ius habeamus ad ipsum regnum Boe­miae, quod tamen prosequi nolumus, nec impedire in animo habemus ilhus maiestatem, cui favemus ex animo omnem felicitatem et provisonem, sed tantum ius nostmm com­memoramus, ut tametsi illud potuissemus prosequi, destitimus ab eo prosequendo cau­sa pacis Christianae. Rogamus tamen ipsum serenissimum regem Ferdinandum, ut iuris nostri benignam habere velit rationem et providere, ut illud nos et posteri nostri non ammittant. Nam consiharii et subditi nostri expostulant a nobis, ut hoc ipsum ius no­stmm silentio non praetermittamus. Quemadmodum autem nos in praesens ius nostrum praedictum prosequi substiti­mus, sic et ipse serenissimus rex Ferdinandus facere dignetur causa rei Christianae de iure, quod ei competit ad regnum Hungariae, quod quibusvis aliis modis potius, quam bello et armis repetere dignetur. De foederibus et arctiori coniunctione nostra cum caesarea maiestate et rege ipso Ferdinando ineunda, hcet nobis necessitudo sanguinis et vetus coniunctio cum earum maiestatibus intercedat, tamen ad firmandam magis ipsam coniunctionem nostram et ad communium subditomm nostrorum tranquilhtatem et pacem fiat innovatio et confir­matio antiquomm foederum, quae fuerant inter serenissimum olim parentem nostmm Casimimm regem et Georgium Bohemiae regem. Et si quid in eis mutandum vel adden­dum videbitur iuxta conditionem et statum praesentis temporis, id immutetur et adda­tur, videlicet si magis expedire cognoscetur pro conservanda inter communia regna, do­minia et subditos pace et tranquillitate incipiendo anno praesenti, deinde singuhs trien­niis fiant conventus in fmibus, alter in ahquo loco prope fines Slesiae in minori, alter in maiori Polonia. Ad quos conventus convenirent statis diebus consiharii, seu commissa­rii de regno nostro et ducatu Slesiae, qui quaerelas et iniurias subditomm tam de ipso regno Hungariae, quam de ducatu Silesiae et Lusatiae audirent et iustitiam ministrarent.

Next

/
Oldalképek
Tartalom