Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
213. 1541. augus^tus 17. Becsujhely. Andr^ej Gbrka levele Zsigmond kirdlynak, amelyben egyebek meiiett bes^dmoi a tbrbk erke^esevel kapcsoiatos hirekrol es a\ erdelyi esemenyekrol. LL X. kbtet, 101b—104a.fol. Litterae a domino castellano Posnaniensi Sacra, etc. Post servidorum meorum, etc. Reddidit mihi litteras sacrae maiestatis vestrae cubicularius Kilianek, ex quibus intellexi, quid mihi suscipiendum sit negotii in rebus reginaks maiestatis Hungariae, fikae sacrae maiestatis vestrae, sive Budam in potestatem serenissimi domini Romanorum regis, sive Turcarum imperatoris cesserit ac hortatur me sacra maiestas vestra, ne qua ex parte serenissimae fikae eius in praesenti necessitate deessem. Cui mandato sacrae maiestatis vestrae summa certe fide et animi propensione ad extremum usque satisfacere curabo, dominumque Deum oro me gratia sua adiutum vekt, ut ita me in hoc munere gerere possim, nihil ut in me officU possit a sacra maiestate vestra desiderari. Imprimis vero quod sacra maiestas vestra me admonere dignata est, ut in negotio mihi commisso ita me geram, ne vel minimam praebeam occasionem Turcarum imperatori vel rumpendi foederis, vel akenandi animi eius a sacra maiestate vestra, de quo et si memini me sacra maiestas vestra petiisse, ut signanter mihi et expkcate declaratum esset, quidnam illud foret, in quo cavere me necesse putarem, et nunc certe indigeram quin maxime perspectum habere. Tamen quantum in me industria fuit initio adhuc, cum in hanc legationem venissem, praecipuam rationem habui et in posterum habiturus sum, ne quid akenum ad commissa iussa mihi negotia accerserem, unde possit eiusmodi quippiam oriri. Porro quod legationem meam apud Turcarum imperatorem vel satrapas eius attinet, si (quod Deus procul avertat) Budam in potestatem suam receperit, non erit quidam in me smdium et opera adeundi eius, quocumque etiam discrimine meo, et exponendi ilk ea omnia, quae sum a sacra maiestate vestra iussus. Sed tamen admiratio mihi in animum subHt, quo fiat, quod cum sacra maiestas vestra cognitum habeat a nullo unquam rege vel principe solere adiri et salutari Turcarum imperatorem sine aHquo munere, tamen nuUum ad me sacra maiestas vestra miserit, quod vel ipsi imperatori, vel bassis et summis praefectis apud eum primo aditu donarem et id quidem cum in aHo minoris ponderis negotio sacra maiestas vestra antea fecerit, in hac tanta re ac tanti momenti postulatione ita prorsus intermittendum censuit, ut ne quidem niinimam signiflcationem eiusce rei ad me facere dignata fuit. Ego itaque conscius debiti mei erga sacram maiestatem vestram, deferendum ad sacram maiestatem vestram putavi, ne in hac re vel de pristino more suo, vel certe, quod tempore flagitant, quicquam intermittere vekt, ne si ego nec inferior sacrae maiestatis vestrae caeteris, qui ante fuerunt oratores, nec in re minoris momenti vel ipsum Turcarum imperatorem, vel bassas et praefectos eius parum officiose et parum decore videbor adHsse, minus eos gratos atque minus benevolos erga sacram maiestatem vestram repperiam atque ideo hunc sacrae maiestatis vestrae cubicularium, quem aHoqui debebam adhuc certis de causis retinere, dimittere sum coactus, ut