Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
sacra maiestas vestra si id illi visum fuerit, eiusmodi dona mittere ad me velit priusquam Turcarum imperator adventu suo antevertat, quem ea adhuc distantia loci abesse opinor, ut si maiestas vestra mature nuntium ad me expediverit, possit adventum Turcamm imperatoris ad Budam praeoccupari. Quod si omnipotens Deus pro sua in Chrisrianos misericordia effecerit, ne a Turcarum imperatore Buda potiatur, hac certa ratione, sicut neque aditu meo ad ipsum uilo opus erit, ita et ea munera, si quae sacra maiestas vestra mittere voluerit, integra conservabuntur. Quod si sacra maiestas vestra non posse eiusmodi dona tempesrive huc adferri spatio urtius ad maximum mensis, et tamen voluntas eius fuerit imperatorem et bassas eius muneribus honorandos esse, curarem egi hic, apud mercatores comparare, si sacra maiestas vestra rnihi declaraverit, cuiusnam generis et pretii ea dona esse volet? Spero enim me tantum fidei apud mercatores habiturum, ut non gravatim ea milti suppeditare volent. Scripsi postremis sacrae maiestati vestrae Lutphi bassam a Turcarum imperatore digrtitate exauctoratum et in ordinem redactum esse eo, quo sacrae maiestatis vestrae in negottis apud caesarem Turcarum expediendis solticitatore utebatur, quemque benevolum sibi tiberalitate deiunxerat, ammisso profecto non mediocri commoditate hoc adverso eius casu sacra maiestas vestra exclusa est, in cuius locum cum alius quidam suffectus sit, necesse arbitror hunc vel si qui maiori sunt apud Turcam auctoritate praediti, atiquo gratitudinis officio demerendos esse. Nam et ex inferioribus praefectis Turcae accepti nonnullos esse, ut quendam Sonussbek, qui quoties cum sacra maiestas vestra legatos ablegavit, conabatur eorum negotia praepedire non atia de causa, quam quod nihil ad ipsos ex largitione sacrae maiestaris vestrae pervertisset, adeo cupiditate donorum ilkus aulae praefecti flagrant, ut in se partem kberalitatis ab externis principibus derivari et ipsi cupiant. Interpretem eadem ratione miror a sacra maiestate vestra non esse ad me missum, quem adhibere legatis etiam de minori negotio solet, qui omnes rationes in reddendis apte et pro more aulae Turcarum verbis notas habeat, quem si fieri possit, mittendum ad me cuperem, facile enim sacra maiestas vestra cum animo suo reputare potest, quantum erit nostri negotti interprete extreno atque alieno quaerendo, tum si non adest eius copia maiestati vestrae, cogar hoc incommodi ut potero praeferre. Quod ad me de remittenda parte familiae, levandisque in ea victus caristia sumptibus sacra maiestas vestra scribere est dignata, id lubens facerem si vel supervacaneos mecum haberem servitores, vel id posset fieri cum sacrae maiestati vestrae dignitate et commoditate mea, sed et donti adhuc, priusquam iter essem ingressus, hanc mecum rationem irtii, ut minimo numero atque eos tantum, quibus carere non poteram, ad breve, quod tunc mecum supputaveram, temporis spatium acciperem, quum vero negotia mihi a sacra maiestate vestra commissa in eas moras et temporis protelationes incidissent, ut manendum mihi praeter opinionem esset diutius, interimque nonnullos ex famulis morte ammisi, nonnulti languore sint correpti, non possum reliquos a me ulla ratione dimittere, quod ut sacra maiestas vestra aequi, borti consulere velit, oro. Egi cum serertissimo domino Romanorum, etc. rege iuxta titteras novae commissionis mihi a sacra maiestate vestra missas, cuius maiestas ut antea, ita et nunc omnia se facturum polticetur, quaecumque mutua maiestatum vestrarum necessitudo requirit, rtihti