Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

ditate sua maiestas esset, incertum mihi est. Porro si Turcae, ut constans fama est, tantis copiis venerint, ut cogerent Germanos solvere obsidionem ac ipsi capta Buda, rerum potirentur, intelligit, scio, perspicitque maiestas vestra, quo tunc in statu filia serenissi­mae maiestatis vestrae cum filiolo, rebusque suis esset constituta, futurumque enim me­tuo, ne si Turcae semel Buda potiti fuerint, neminem amptius praeterquam imperato­rem suum dominari permissuros. Certo enim accepi Turcarum imperatorem indignan­ter tulisse, quod qui oppugnandam Pesthem missi essent, nec iltis ex sententia cessisset non Budam saltem praesidio obtinuerint. In hoc ancipiti, difficitique casu quid me sere­nissima maiestas vestra facere volet, significare dignetur. Id enim potissimum visum est mihi, de quo ad serenissimam maiestatem vestram referrem, Turcos non procul abesse ferunt, sed et Germanos ex adverso contendere, ut illis accessum ad Budam impediant. Quid futurum, Deus novit. Apud Budam nihil adhuc post ultimas meas litteras mnova­tum est, nullaque tentata oppugnatio, tametsi intellexi Germanos ad oppugnandam ar­cem conatus omnes suos et omnes machinas convertisse, cuniculosque agere, quod mi­hi tanto est auditu asperius, quia intelligam serenissimae reginalis maiestatis salutem ma­gis nunc, quam cum civitas oppugnaretur, perichtari. Exploratores serenissimi domini Romanorum, etc. regis, qui pridie redierunt, ferunt pontem in fiumine Sawa extructum esse atque ahud in Drawa extrui, seque vidisse magnum camellorum agmen contrahi, quibus rebus in eam opinionem se adductos esse, ut credant, si non ipsum Turcarum imperatorem, certe magnas copias eius traiecturas esse. Expecto sententiam serenissimae maiestatis vestrae et interim quoad hic me perse­verare volet, non permittam apud serenissimum regem hunc rebus serenissimae regina­tis maiestatis suae, quantum in me situm est, prospicere. Commendo me in gratiam se­rertissimae maiestatis vestrae et oro Deum, ut eam ad multos annos incolumem reipu­bhcae servet. Datum Viennae, paenultima Junti, 1541. Serenissimae maiestatis servitor Andreas comes a Gorka Latere nolui serenissimam maiestatem vestram cum resciscerem Hieronimum Poswiatni cubicularium serenissimae maiestatis vestrae Strigonti per capitaneum detineri me cum serenissimo dontino Romanorum, etc. regem de eo dimittendo egisse et renovasse apud maiestatem suam expostulationem, mihi inter caetera in titteris instructionis a serenissi­ma maiestate vestra mandata de non concesso nuntiomm serertissimae maiestatis vestrae ad serenissimam filiam suam libero comeatu, super quibus maiestas sua tali excusatione usa est, quod id non voluntate maiestatis suae, sed culpa tabeilariorum serenissimae ma­iesatis vestrae accidere solet, si quando retinentur. Si enim serenissima maiestas vestra significasset et si quos ad serenissimam reginam Hungariae, filiam suam tabellarios a­mandaret, praeciperet ilhs, ut se primum in aula maiestatis suae declararent, ut tandem ipsis receptis serertissimae maiestatis suae ktteris proficisci kceret tuto. Id vero hunc cu­bicularium non observasse, ut qui praeterita maiestatis suae aula cum litteris securi transi­tus, quibus priori itinere usus eart, recta Strigonium se contulerit, ubi cum ex eo titterae maiestatis suae exposcerentur, nec iile recensiores testimonii ullas haberet, capitaneus

Next

/
Oldalképek
Tartalom