Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
stas ita finaliter respondit, non posse certam proferre sententiam de futuris rebus, cum id non prudentis hominis sit prius diffinire quicquam, quam in manu habeat, se tamen ea factairum esse, quae mutuam cum sacra maiestate vestra coniunctionem arctiorem et cumulatiorem redderent. Itaque cum non aliud responsum a maiestate sua post tot conatus meos referre potuissem, non ausus fui amplius suae maiestati molestus esse. Ex intimis tamen suae maiestatis consiliariis expiscari et resciscere non postposui, quinam esset, quod mihi maiestas sua in tam aequa re claram sententiam explicare non dignaretur. Aliqui dixerunt me non debere propter hoc sollicito esse animo, cum de maiestate sua et pio principe, et tot officiis necessimdinis sacrae maiestati vestrae coniuncto non aliud expectari debeat, quam quod se iustum, pium et aequum in hisce rebus exhibere dignabitur. Nonnulli vero sub fide solenni mihi retulerunt maiestatem suam a quibusdam esse persuasam, quod haec deffectiones Budensium ex voluntate reginalis maiestatis procederent, ob idque maiestatem suam in rebus reginalis maiestatis definire velle, priusquam et Buda potiretur, et ex illis, penes quos summa rerum est, rescisceret, cuius id voluntate et inductione attentaverint ac ita demum maiestatem suam insontem esse ab ea insimulatione, quod et in futurum res ipsa declaratura sit. Sacra maiestas rex Romanorum praeterito veneris die iter ingressa est non multo comitatu, nec multis impedimentis propter celeriorem cursum ita, quod primo exitus sui die decemocto miliaria per equos dispositos serenissima maiestas sua conficere debuit, et huc rursus reditum suum intra trium septimanarum spatium polhcita est. Obsidetur Buda non parvis copiis serenissimi istius regis ac assidue oppugnatur, tamen cum Germani milites quinque ex locis agressionem Il-a huius mensis die fecissent, repulsi sunt non tam fortimdine praesidii Budensis, quam vel errore capitaneorum vel Germanorum militum ignavia, de quo ad praesens agere nolo, in quo congressu ducenti septuaginta circiter rnihtes Germani interiisse et plus, quam septingenti vulnerati esse dicuntur . Ex eo die nullam aggressionem factam esse, putoque expectare eos quoad cunicuh, quos in duobus locis agunt, perficiantur. Ad hoc usque tempus parsum fuit arcis globis petendae, sed cum Germani mihtes in ea oppugnatione nullo ex aho loco maiora damna a missihbus tormentis in corporibus suis, quam ex arce recepissent, coepemnt et ipsi tormenta sua in arcem exonerare. Budenses magna inedia confici transfugae narrant, vendique unam hbram equinae carnis nummis Hungaricis duodecim, nec plebem supra dies paucos famem tolerare posse. Hi, qui ex arce profugerunt, dicunt serenissimam reginalem maiestatem valere, quod utinam maiestati suae foelix atque diuturnum foret, ex animo opto. Non praetermisi etiam curare apud serenissimum istum regem, ut ahquis meorum servitorum in castris degere permitteretur, quemadmodum sacra maiestas vestra scribere dignata est. Sed maiestas regia Romanomm respondere dignata est opus non esse aferrens easdem rationes, quibus et in me sua maiestas usa est, cum idem pro persona mea peterem. Egi et ipse dihgenter cum iUustri domino comite de Sahn liic praesente, domino etiam Wilhelmo de Rogendorff supremo capitaneo scripsi, commendans suis dominationibus personam serenissimae reginahs maiestatis Hungariae, fiholum et ahos maiestati suae attinentes, apud caeteros etiam praefectos, quibus cum notitia mihi intercessit, eadem curavi.