Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

Constans fama est Turcarum copias ingressuras Hungariam Belgradi contrahi, inte­rim vero exercitum serenissimi Romanorum, etc. regis omnibus nervis contendere, ut Budam intercipiant, priusquam Turcae in subsidium his, qui obsidentur, venire possint. Bohemi, Moravi et haereditariarum provinciarum serenissimi istius regis subdid sunt in armis atque adeo in procinctu itineris, quibus quamprimum a maiestate sua significabi­tur, Budam versus omnes confluere debent Turcis infra Budam occursuri et aliam Mar­tis, si ita res feret, experturi. Tametsi non dubitem sacram maiestatem vestram omnibus modis cogitare de statu et necessimdinibus serenissimae filiae suae, nepotisque sui in optimo statu constituendi, tamen censerem, ut sacra maiestas vestra sacratissimae caesareae maiestati Ratisponam scriberet et per celerem nuntium titteras mitteret, ut maiestas sua serertissimo huic regi haec negotia fitiae sacrae maiestatis vestrae commendare dignaretur, etiam si sacra maie­stas vestra certam fiduciam de serenissimo domino Romanorum, etc. rege conceperit, quod maiestas sua talem se erga fitiam sacrae maiestatis vestrae exltibitura est, qualem aequtias, debitumque sanguinis exposcit. Domino Allexio Thurzone usus sum hic famitiariter, quem sacrae maiestati vestrae faventem et plurimum affectum in his negottis, quae ego ago, cognovi. Cuperem itaque, si sacrae maiestati vestrae videbirur, ad illum litteras daret, significans eius propensionem ex titteris meis cognitam sacrae maiestati vestrae gratissimam esse. Itidem et domino Jo­anni Hoffman ex praecipuis consitiartis istius hic regis scribendum putarem. Nuntiatum est serertissimo huic rege arcem Pragensem cum magna civitatis parte subito incendio conflagrasse et pervertisse ignem ad ea usque cubiculorum penetralia, ut acta publica exusserit. Id eo die actum ferunt, quo apud Budam militibus Germanis agres­sio infoeliciter cessit. Haec sacrae maiestati vestrae pronunc significanda volui et quicquid postea occurrerit, quoad ltic me sacra maiestas vestra voluerit perseverare, significare non praetermittam. Cuius gratiae me et servitia mea humillime commendo, exoptans sacram maiestatem vestram pro mea et totius regm consolatione ad multos annos valere. Datum Viennae, XlX-a Iunii, anno Dontini M-o D-o XLI-o. Sacrae maiestatis vestrae servitor Andreas comes a Gorka, etc. manu sua scripsit Post scriptas litteras sparsus est hic rumor sex Budenses cives facto cum obsidentibus colloquio, porticum parvam civitatis diluculo ad ingressum illorum aperuisse, cumque circiter triginta mitites essent ingressi, percepta proditione Budensium praefecti subito ad porticum concursum fecerunt, eosque mitites Germanos, qui nondum tanta copia propter angustam porticum potuermt ingredi, ut pares adversartis essent, retrocedere sunt coacti, cum quibus et illi sex cives ut vitae suae consulerent, tumultuarie ad castra serertissimi domini Romanorum, etc. regis fuga sunt elapsi. Confirmatur etiam fama de Turcis, qui omnino adventare dicuntur, quae res per postam hodie nocte serertissimae maiestati regiae Romanorum significata est.

Next

/
Oldalképek
Tartalom