Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
209. 1541. junius 11. Vilna. Zsigmond kirdly leveie Ferdindndho^ ameiyben keri, hogy mindenkeppen gondoskodjek I^abella bi^tonsdgdrdi, ha elfoglaind Buddt. LL, IX. kbtet, 131b—132a.fol. Romanorum regi Ferdinando Serenissimae, etc. Quod Viennae potius subsistere, quam ln castris versari oratorem nostrum maiestas vestra voluerit, in eo nobiscum plane sentit. Nam et nos statim, ut rediit ad nos alter orator noster, per cubicularium nostrum ad magnificum Andream comitem a Gorca castellanum Poznaniensem litteras dedimus, quibus eum hortati sumus, ut in castris ne esset, sed Viennae potius exitum oppugnatioitis huius expectaret. Quod vero se providisse scribit maiestas vestra summa cura, edicto pubtico, si potita foret castro Budensi, ne quid ex eo serertissima fitia nostra caperet detrimenti, eo nomine agimus maiestati vestrae gratias ac ut omni ditigentia saluti, dignitatique fitiae nostrae magis etiam atque magis prospiciat, vehementer petimus. Veremur enim, ne quis existimare queat nostra id culpa accidisse, quod in has angustias et difficultates adducta sit, neve crudeles in eam fuisse dicamur, qui cum potuerimus rebus eius afftictis succurrere, ad id tamen faciendum animum non induxerimus. Nos vero quicquid eius fecimus, quodque hactenus ab armis tuenda serertissima fitia nostra abstinuimus, non atia re adducti fecimus, quam cum privato erga maiestatem vestram, tum pubtico erga rempubticam Christianam studio. Ita enim, ut tititio per oratorem nostrum significaveramus, privatis rationibus reipubticae utititatem anteponendum duximus, neque tantum apud nos valuit amor noster erga serertissimam fdiam nostram, ut illius causa constitutam nobis cum maiestate vestra necessitudinem et amicitiam direptam vellemus. Si itaque nos memores coniunctionis nostrae cum maiestate vestra, obtiti sumus officti nostri erga serenissimam fitiam nostram, si paternum erga illam affectum nostrum abiecisse videmur, dum pluris maiestatem vestram, quam illius salutem faceremus, etiam atque etiam rogamus maiestatem vestram, ut cuius nos officti obliti sumus amore maiestatis vestrae, id ipsa amore nostri in se suscipiat, induat propter nos paternum animum erga serenissimam fitiam nostram, quem nos propter maiestatem vestram abieceramus. Ne velit eam esse de nobis hominum opinionem, quod nos desertores fuerimus filiae nostrae et per summam crudetitatem tanquam victimam eam mactandam permiserimus. Hanc autem opinionem non atiter delebit maiestas vestra, quam si in paternum, si in nostrum illi locum successerit, si nostrum erga eam artimum induerit. Facile inteltigimus non opus nobis esse tanta obtestatione, cum de aitimo erga nos maiestatis vestrae, quin et erga serenissimam fitiam nostram nihil dubitemus, sed quae sit cura nostra, quae solicitudo, pro sua prudentia maiestas vestra coniicere potest, ut ilti omni sit humana ratione per maiestatem vestram provisum, verum tamen illud esse comperimus, quod res est soticiti plena timoris amor. Etiam atque etiam salutem, dignitatemque serenissimae filiae nostrae maiestati vestrae commendamus. Datum Vilnae, XI. Junti, anno Domini M-o D-o XLI-o. Sigismundus rex scripsit