Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

210. 1541 .junius 19. Becs. Andr^ej Gbrka kbvet leveie Zsigmond kirdiyho^ a% ditala Ferdi­ndndndl veg^ettekrol, valamint Buda osfromdrbl es egyeb magyarorszdgi esemenjekrbl, hirekrol, LL. X. kbtet, 86a—89a.fol. Litterae magnifici domini castellani Posnaniensis Sacra regia maiestas domine, domine clemendssime! Praemissa servitutis meae in gratiam sacrae maiestatis vestrae humili commendatio­ne. Accepi htteras sacrae maiestatis vestrae IX-a praesentis mensis per cubicularium sa­crae maiestatis vestrae mihi redditas, ex quibus intehexi disphcere sacrae vestrae maie­stati, quod decreverim in castris serenissimi domini Romanorum, etc. regis manere et isthic exitum oppugnationis Budensis opperiri, atque adeo mandare mihi dignata est sa­cra maiestas vestra, ut ad iham nuUa interposita mora redirem. Non dubito sacram ma­iestatem vestram cum ex relatione domini scholastici Cracoviensis, tum ex htteris meis inteUexisse, quod non aha de causa propositum manendi in castris instimerim, quam ut mea praesentia et quibuscumque rationibus potuissem saluti et dignitati serenissimae re­ginahs maiestatis Hungariae, sacrae maiestatis vestrae charissimae fihae, suaeque maiest­atis fUiolo inservivissem, simulque sacrae maiestati vestrae in praesenti charissimae fihae eius necessitate meam fidem et animi affectionem nulhus pericuh dechnatione probare potuissem. Quod tamen quibus rationibus mihi a serenissimo domino Romanorum, etc. rege recusatum sit, ex htteris maiestatis suae sacra maiestas vestra iam proculdubio intel­hgere dignata est. Quod itaque permolestum fuit mihi me apud serenissimum hunc re­gem tunc non impetrasse, id iam effectum non esse et voluntati sacrae maiestahs vestrae congruere gaudeo. Redhsem confestim ad sacram maiestatem vestram, neque praeter­gressus fuissem eius mandatum de mea revocatione atque de reditu meo factum (com­modius enim multo domi, quam hic, et suavius viverem), nisi de eisdem htteris sacra maiestas vestra mihi significasset, ut si quid superesset nostri negoth apud serenissimum hunc regem, Viennae potius subsisterem, modo ne in castris versarer. Ego vero consy­derans quam in incerto et ambiguo statu omnia ncgotia serenissimae reginahs maiestatis suae posita essent, cum nihil esset cum maiestate sua a serenissimo isto rege interpositi­one praesentium armorum conclusum, quottidie vero expugnationem Budensem, quae certo sperabatur atque eriam in diem speratur, expectarem, ut in eo casu serenissimae reginah maiestati ne prorsus a sacra maiestate vestra destituta esse videretur, praesens adessem, rebusque suae maiestatis quanto mehus fieri posset, operam meam navarem, ratus sum nequaquam hcere mihi abeundi, priusquam exitus oppugnationis sequatur et negotia serenissimae maiestatis suae reginahs ac fUioh suae maiestatis certum ahquem portum ex praesenti fluctuatione attingerent. Quum idipsum serenissimo huic regi vi­sum esset, ut ad exitum rei perseverarem, quemadmodum ex htteris serenissimae maie­statis suae sacra maiestas vestra intelhgere est dignata, et interea temporis, cum serenis­simo hoc rege magna dihgentia egi, ut pro ea coniunctione et necessitudine, quam sua maiestas cum sacra maiestate vestra mutuam habet, saluti, chgnitati et rebus serenissi­mae fUiae, nepotisque sacrae maiestatis vestrae omnibus ratiombus in ea rerum pertur­batione et praesenti oppugnatione consultum esse dignaretur, cuius maiestas benignum

Next

/
Oldalképek
Tartalom