Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
praefectis et capitaneis commisisse, ut si negotia recuperandae civitatis Budensis omnino vi armorum aggrediendum fuerit et expugnationem subsequi contingat, curam habeant, omnemque dent operam, ut nec reginae, nec filio, neque hominibus et bonis ipsius ulla iniuria, vis seu violentia inferatur, sed quantum possibile sit, ab omni ignominia et laesione conservantur. Quod ut ita fiat, denuo etiam mandare et praecipere non praetermittemus, neque dubitamus illos ipsos capitaneos et praefectos nostros quantum per illos steterit et tumultus milimm, statusque, conditio atque ratio rerum bellicarum permiserit, perquam diligenter et fideliter id iuxta mandata nostra curaturos esse. Equidem si aliter cederet, ut scilicet serenitatis vestrae filia vel nepotulus offenderetur, id profecto, ut nobis magnopere displiceret, ita praeter voluntatem, mentemque nostram accideret. Promde quod orator serenitatis vestrae facultatem redeimdi ad castra nostra petiit, etiam si de persona sua nihil prorsus sinistri suspicemur ita, ut illi etiam maiori in re fidere non dubitaremus, tamen iudicavimus non fore nec ex dignitate serenitatis vestrae, neque commodo serenissimae suae filiae, nec etiam pro honore ipsius oratoris, si in castris nostris iam nunc civitatem Budensem obsidentibus et oppugnantibus versaretur. Facile enim si iam prius Budensium suspectus habeatur, suspicionem illam ex reditu suo in castra augeri ac nedum seipsum, quam serenissimam reginam Isabeilam et suos graviori odio et suspicione gravari, immo Budenses ex hoc facile ansam capere posse, serenitatem suam atque suos adhuc strictiori occlusione, maioribusque incommodis et perturbationibus afficiendi, nec non duriora prioribus contra eandem machinandi atque ob hoc nequaquam consultum nobis videri, ut ad castra nostra redeat, sed rebus serenissimae reginae Isabellae magis convenire ac multis nominibus praestare, ut hic se nobiscum contineat, hicque rerum eventum praestoletur. Quamvis autem idem serenitatis vestrae orator totis viribus contenderit gratiosam dimissionem ad castra nostra obtinere, non tamen ex praetactis, aliisque probabilibus rationibus nobis visum est eius petitioni pro praesenti rerum statu non annuere, sed eundem hic, nobiscum retinere, ut qui illic post irritos tractatus serenitatis vestrae filiae, reginae Isabellae a modo nec servare, nec rebus suis commodare, verum magis nocere et obesse posset. Quae quidem omnia serenitati vestrae significanda cum ob id duximus, ut etiam a nobis de his, quae acta sunt et acta perhibentur, certior fieret, tum etiam propterea, ut sciret praefatum oratorem suum in hoc negotio egregiam et praestantem sane operam navasse, illique adeo nullam culpam, quantum intelligere potuimus, imputari posse, quominus concordia coierit. Reliquum serenitatem vestram diu foeliciter vivere et regnare ex animo optamus. Datum in civitate nostra Vienna, die XVI. mensis Maii, anno M-o D-o XLI-o, regnorum nostrorum Romanorum XI, aliorum vero XV-o. Ferdinandus 208. 1541. mdjus 22. Vilna. Zsigmond kirdiy ievele a lengyei tandcsosokho^ amelyben veiemenyiiket keri a Laski Jeromos kis^abaditdsa erdekeben Tbrbkors^dgba kuldendb kbvetsegrbl. Egy mellekelt ceduldn tdjeko^tatja tovdbbd dket a kbvetet Buddn ert serelemrbi es dlldsfogiaidsukat keri ebben a% iigyben is. LL IX. kbtet, 119a—120a. fol.