Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
me quaesivit, num ea, quae coram regia maiestate recitavi, vestra serenissima maiestas legerit, vel cum mandato maiestatis vestrae fuerint emanata? Verum sola regia maiestas ne ulla quidem significatione demonstravit vel ingrata illi, vel ab coniunctione amicitiae maiestatum vestrarum aliena, quae maiestatis vestrae serenissimae nomine exposui, quin etiam et antea maxime in ista expeditione scripta sua longo sermone excusabat se nunquam in animo habuisse, ut vel vestram serenissimam maiestatem, vel serenissimam reginam Hungariae verbo subdole perstringeret, sed fratrem Georgium et illius coniuratos verbo illo notare voluisse. Mehemetbek cum suo exercitu, cuius ad quindecim milia numerus pro certo esse dicitur, Budam versus nondum processit, in quodam oppido Tolna appellato cum nassadistis, tormentis bellicis et omni alio bellico apparatu in Danubio glacie et nivibus retardatus est et detentus, cumprimum illi per benignitatem caeli licebit, Budam versus castra movebit. Filius eius quarta decima die Februarii venit media nocte cum tribus milibus Turcarum in civitatem Vaczow, igne quatuor in locis supposito, cum ad extinguendum ingens hominum concursus accurreret, cum ingenti strepitu et clamore in eos prosilierunt atque inde et ex aliis villis ac oppidis ad castra sua redeundo quamplurimos occiderunt, octingentos in perpetuam servitutem abduxerunt. Expectantur alii duo sandziaci, Kuczibakbek, Hamethbek, qui quam numerosum delectum ducant, eo usque non satis compertum habetur. Sed Mehmethbek ea sub conditione gentes ex confiniis eduxit, ut si in occupatione eorum, quae ab serenissimo rege Romanorum per vim occupata sunt, foeliciter illi successerit, Budam ingrediatur. Huic rei num debeat fides adhiberi, non satis intelkgo. Me praesente ea fuit Budensium intentio, ut si praesidium Turcorum implorarent, foris opera eorum utantur Budam minime esse admittendos, si akud ceperunt consikum. Quam consulte fecerint, maiestas vestra serenissima pro sua prudentia iudicare poterit. Caesarea maiestas XXIIII-a Februarii Ratisbonam est ingressus. Regia maiestas parat et ipse suum hinc discessum. Non prius tamen discedere mstituit, nisi fuerit de successu rerum Budensium edoctus et exercitum, qui nunc conscribitur, in Hungariam expedierit, quem eiusmodi fore existimat, ut praesentes Turcarum copias minime pertimescat, si quod Deus omen auferat. Caesar Turcarum ineunte vere in Hungariam vellet venire, non dubitat caesarem Carolum sedulam et dikgentem operam navaturum, ut regni Hungariae devastandi vel occupandi illi potestas intercludatur. De domino Lasky, eiusque detentione regia maiestas causam et seriem totius rei intellexit, quae est eiusmodi proficiscendo ad caesarem Turcarum intellexerat in confiniis Mehmetbek et akos sandziacos facere in Hungariam expeditionem nactus Turcam, qui antea ilk probe notus fuerat, secreto ei concredidit sc velle ad regem Romanorum ktteras mittere, quarum perferendarum si ipse provinciam susciperet, ultra hoc, quod pro sua kberaktate in eum elargiret, regem Romanorum centum ducatos et vestem auream ei donaturum. Turca fidekter omnia, quae ab domino Lasky ei imponerentur, se executurum recepit. Datae ilk sunt ktterae, m quibus de apparatu Turcico et eiusmodi delectu egere regem censeat, perscriptum fuit. Antequam dominus Lasky ad caesarem venit, homo fidus et officiosus ktteras, quas serenissimo regi Romanorum ferre debebat, caesari Turcarum tradidit. Cum dominus Lasky in conspectum caesaris veniret, ktteras ei legen-