Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
Serenissima princeps, etc. Martinus Lasszyeczkj, qui et Vladislao, fratri nostro, et item Ludovico nepoti, serenissimis Ungariae et Bohemiae, etc. regibus ab primis suis annis servivit, declaravit nobis maiestatem vestram se literis admonuisse certarum rerum, videlicet vestium, reliquaeque suppellectis regiae, quasi ipse post interitum serenissimi domini Ludovici regis, etc. ea sibi usurpasset, et ob eam causam eadem maiestas vestra ei coram se comparendi et de praedictis respondendi certum tempus, videlicet diem Sancti Martini eisdem literis designasset. Idem Lassyeczki tametsi publice apud nos testatus esset se praeter peculium suum nihil isthinc abstulisse, et idem ipsum peculium cum curru, caeterisque rebus sibi per praedones in Moravia direptum et ablatum esse ita, ut aegre ipse vitam suam servaverit, tamen imperio vestrae maiestatis libentissime vellet et ad constitutum tempus se ei sistere et se innocentem esse docere, si sibi securo et sine quovis discrimine (quod iam semel expertus est) istuc venire liceret. Et proinde maiestatem vestram rogamus, ut habita etiam eiusdem Lessyczkj veterum meritorum benigna ratione, hanc eius iustam et a ratione profectam contumaciam boni consulere dignetur, quandoquidem ipse cum primum provinciae istae post tantam cladem acceptam tumultuantes, pacatiores, itineraque ipsa a grassatoribus securiora fient, ad maiestatem vestram venire et in quibus locis vel apud quos supellex regia consistat, et quomodo, praeter res suas proprias nihil inde abstulerit, nec tamen eas huc attulerit, significaturus. Quam quidem ad rem et nos ipsi operam navabimus, ut ita maiestatis vestrae voluntati mos geratur. Quam felicissime valere optamus, eiusque mutuo amori nos commendamus. Datum, etc. 16. [1526. november 10. utdn.]* Zsigmond kirdly ieve/e S^apolyai Jdnosnak, amelyben kifejesd dromet annak kirdllyd vdlas^tdsa miatt e's megigeri, hogy kb\benjdr a nemetfejedelmeknel a Ferdtndnddal vaid kiegye^es erdekeben. LL XXII. kotet, 403a—b.fol. Joanni regi Hungariae Serenissime princeps et domine, frater, affinis et tanquam fili charissime! Accepimus litteras maiestatis vestrae, quibus nobis declarat, quanta fide, amore et constantia universi proceres et incolae regni sui Hungariae illam complectantur, quid item ex adverso commiserunt et committere plura molliuntur hii, qui partibus serenissimi principis Ferdinandi adhaeserunt. Nos, uti per litteras et oratores nostros maiestati vestrae significavimus, nolumus illi et regno ipsius, cuius fortunas omnes communes cum successibus regni nostri semper existimavimus, ulla in parte, quantumcumque a nobis praestari poterit, unquam deesse, omniaque illi fausta, feliciaque ex animo semper 8 A level minden valoszinuseg szerint Szapolyai szckcsfchervari kirallya valasztasa utan kelt.