Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
197. 1541. februdr 27. Vilna. Zsigmond kirdiy utasitdsa a Ferdindndho^ valamint I^abelia kirdlynehot^ es a magyar fourakho^ kiiidbtt kbvete, Andr^ej Gbrka s^dmdra. LL III. kbtet, 154b—164a. fol. Legatio ad serenissimum dominum Romanorum regem Vilnae, M. D. XLI. die XXVII. mensis Februarii data magnifico Andreae de Gorca Posnaniensi castellano Pnncipio maiestatem eius verbis nostris quam poterit, officiosissime salutabit, fausta omnia et felicia praecabirur, deque nostra egregia erga maiestatem eius voluntate prolixe omnia pollicebitur. Deinde in hunc modum verba faciet. Ex una et altera legatione serenissimae maiestatis regiae Poloniae, domini mei clementissimi abunde cognoscere potuit sacra maiestas vestra, quo sit erga illam animo maiestati eius, quamque cupiat non retentam modo amicitiam, quae cum maiestete vestra ei intercedit, vemm etiam auctam et amplificatam. Magnam fuit serenissimus princeps meus in spem vocatus potiundi regni Hungariae, ampla illi multa et magnifica ostendebantur, neque defutura videbantur ad eam rem opinione multorum firmiora praesidia, sed is est animus eius, ea voluntas, is ardor erga maiestatem vestram, nullas ut opes, nulla incommoda, nulla regna tanti esse putet, ut eorum causa constitutam cum maiestate vestra, cumque maioribus illius amicitiam vel minima ex parte violatam veht. Quapropter quae fuerunt ad maiesfatem eius vel potius ad nepotem eius delata, ad quae summo studio adspirant aha, hs omnibus cessit maiestati vestrae, maximaque cum voluntate ilh potius, quam infanti nepoti regni Hungariae gubernacula deferenda recensuit. Non tantum apud maiestatem eius valuit aut serenissimae dominae Hungariae reginae, aut nepotuh infantis amor, ut maiestatem eius ad faciendum ahquid impellere potuerit, quod ad mutuam inter vestram et ilhus maiestatem amicitiam ciirimcndam pertineret. Itaque non modo non impedivit, quo minus cederetur maiestati vestrae omni regni iure, quod habere videbatur serenissimi Joanms Hungariae regis fihus, verum etiam ut id fieret, author ipse fuit et consuasor, neque ahud quicquam a maiestate vestra postulavit, quam ut serenissimae fihae, nepotisque rationem haberet, ut quae ex pacto ilhus debentur, ea praestanda curaret. Porro per quem steterit quo minus pactis, ad hoc satisfactum sit, statuere non potest serenissimus princeps meus. Nam ut et se, et serenissimam filam suam omni prorsus culpam carere scit, ita vestram quoque maiestatem non accusat. Sed fato quodam adverso factum existimat, ut quod utraque ex parte tantopere est expetitum, id nondum sit in hunc usque diem praestitum. Quae fuerit hac in re voluntas serenissimi principis mei, quam ex animo praestari utrinque pacta et per concordiam potius transigi omnia, quam armis disceptari voluerit, non est procul dubio maiestati vestrae obscurum. Quo magis angitur animi, quod in hac re tantum maiestatis vestrae ilhus studium perspexerit, cum viderit maiestas eius ab omni vi, ab armis, ab exercitu quam maxime abhorrentem quieta sequi consiha, animum tamen induxisse visa sit, ut nescio, quibus non mei magis regis, quam vestra maiestate indignis suspicionibus locum daret. Quod quidem ne vanis, neque levibus coniecturis serenissimus princeps meus colhgit. Nam eum consihum esset a maiestate vestra postulatum, qua ratione effici posset, ut quod et ipsa maiestas vestra