Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

velle videbatur, et cum serenissimus rex meus, tum serenissima filia eius vehementer cu­piebat, et vestra maiestas ad regnum citra strepitum armorum perveniret, Budaque et caeteris civitatibus, quae debentur, ex pacto potiretur, et serenissimae dominae Hunga­riae reginae ac infanti filiolo eius iuxta eadem pacta satisfieret, neque consilii, neque au­xilii copiam apud maiestatem vestram invenire licuit. Quae certo communicare poterat, si qua fuit illi cogitata ratio, qua desyderium utriusque impleretur. Sed neque hoc modo non fecit maiestas vestra, verum etiam cum videret serenissimum principem meum non odii, non malevolentiae, non armorum, sed amoris potius et benevolentiae certamen cum maistate vestra suscepisse atque affectum suum erga serenissimam filiam, nepo­temque ita deposuisse, ut se patrem illius, huius esse avum oblivisceretur, dum constan­ter tueri vult et conservare mutuam cum maiestate vestra coniunctionem. Passa tamen est nihilo minus maiestas vestra, ut qui movebantur a serenissimo principe meo ad sere­nissimam filiam cubicularii, ii a praefectis militum maiestatis vestrae detinerentur et ex­cuterentur, neque aut aditus eis Budam, aut exitus inde pateret. Perinde ac si serenissi­mus rex meus aliud lingua promptum, aliud pectore clausum haberet et diversum ali­quid moliretur, quae verbis est maiestati vestrae toties pollicitus, quae quidem suspicio in eo rege et principe haerere nequaquam potest, qui in omni vita sua talem se semper praestitit cum erga maiestatem vestram, tum erga cunctos principes non modo Christi­anos, verum etiam ethnicos, ut ab omni eiusmodi ratione fuerit semper remotissimus. Sunt et alia quaedam ad serenissimum regem et dominum meum delata, ex quibus con­iecturam facere licet maiestatem vestram secus nonnihil de animo illius erga se suspica­ri. Nam ut leviora praeteream, perveni ad aures serenissimi principis mei, quod eum se­renissima domina Hungariae regina thesaurum defuncti olim mariti sui ex ea, in qua nunc est arce tutiorem et commodiorem in locum alium deportare cogitasset, insidiae fuerint a praefectis militum maiestati vestrae collocutae, quibus thesauri omnis si loco se commovissent, interciperent. Haec et alia id genus cum renuntiantur serenissimo regi meo, discruciatur animi se cum nihil nisi optima fide agat cum maiestate vestra, cum non sibi, neque nepoti suo melius esse cupiat, quam maiestati vestrae, cum quae sunt ad pacem, concordiam, amicitiam, tranquillitatem, ea sola curet maxime. Non posse tamen effugere, quin secus de illius erga se animo maiestas vestra suspicetur, quod quidem a vera amicitia alienum esse debet. Nihilo minus quo est animo robore, qua constantia se­renissimus princeps meus, facile patitur plus apud se officii residere atque in eo perstat, quod semel est maiestati vestrae pollicitus. Quantum in ipsius est maiestate et Buda, et Cassovia, et omni regno Hungariae ut cedatur maiestati vestrae, non modo non prohi­bet, sed instat etiam et urget, salvis tamen iis, quae serenissimae filiae atque ex illa nepo­ti debentur. Etsi vero scit eandem esse serenissimae filiae suae voluntatem, neque ullius apud eam alterius, quam paterna consilia pondus obtinere maius, dedit milii tamen ne­gotium, ut ad eam ipse proficiscens currenti calcar, quod aiunt, addere atque omnia fa­cerem, ut per compositionem potius servetur regnum Hungariae, quam in se ipsum di­visum desoletur. Quoniam vero cum esset a maiestate vestra petitum consilium, qua ra­tione fieri posset, ut Budam maisetati vestrae serenissima domina Hungariae regina red­deret, quod quidem semper cupiebat, nullum fuit a maiestate vestra tanta de re respon­sum latum, officii sui esse putavit serenissimus princeps meus, ut communefaceret ma-

Next

/
Oldalképek
Tartalom