Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

laetissima quaequam succedent. Ea enim est humanarum rerum vicissimdo, ut laeta sub­inde tristibus, tristia laetis misceantur, neque potest idem rerum status perpetuus esse et diuturnus. Nihil curae, laboris et diligentia praetermisit serenissima maiestas regia in succurrendo aflictis ratiombus maiestatis vestrae. Qua in re si non ea celeritas, quam oportebat, est adhibita, fato magis quodam adverso, quam maiestati eius culpa aliqua accidit. Statim enim, ut renuntiatum est, maiestas eius in dubio fuisse vitam serenissimi coniugis olim maiestatis vestrae, priusquam aliquid etiam de morte accepisset, oratorem ad maiestatem vestram designavit, alium deinceps et tertium, qui cum omnes gravibus de causis munus hoc obire non potuissent, mihi quarto haec est provincia mandata. Apud serenissimum quoque Romanorum regem semel atque item acta sunt per me omnia diligenter, quae in rem erant maiestatis vestrae. Quod opus esse maiestas eius exercitu iudicasset, nullis fuisset sumptibus parsura, quin hac quoque ratione rationes maiestatis vestrae adiuvisset. Sed contra quem exercitu uteretur, nesciebat. Nam cum serenissimo Romanorum rege vetus est illi amicitia constituta atque ea arcte propinqui­tatis vinculis magis etiam corroborata, ita ut eum offendi minime oportuerit, cum prae­sertim ultro se facturum promitteret, ut quae pacta inter maiestatem eius et serenissi­mum olim Joannem regem intercesserunt, ea servaret, quod si contra alium quempiam delectum facere maiestas eius voluisset, potentiam illius metuebat, neque se parem esse posse viribus lllius confidebat ac verebatur una, ne magis etiam maiestati vestrae et suas, regnique sui rationes perturbaret. Atque ita sibi de maiestatis vestrae pietate persuadet nunquam eam commissuram, ut et serenissimorum parentum suorum et patriae salutem sua causa magnum aliquod in discrimen adductum velit. Cuius quidem mscriminis vitandi causa non modo nullo exercitu uti visum est maiestati eius, sed ne hoc quidem satis tu­tum existimavit, ut aperte maiestati vestrae quid faciendum censeret, explicaret. Videt maiestas eius nihil esse aequius, quam ut utraque ex parte pacta praestentur, quae si ita, ut convenit, inter serenissimos Romanorum regem et coniugem maiestatis vestrae prae­stari citra moram ullam possent, nihil fieri potest tutius, neque salubrius, quodque magis cuperet maiestas eius. Quae vero oblatae sunt conditiones maiestati vestrae, eas etsi vi­det fuisse non omnino repudiandas, tamen author esse maiestatis vestrae non audet, ut eis aquiescat, non quod non probatura esset maiestas eius, si id facere maiestas vestra animum induceret, ut ad pactiones aliquas novas descenderet. Sed quod suam in ea re authoritatem interponere non audet, ne sibi Turcarum caesarem capiat inimicum, si de­latum ad eum foret inductu maiestatis eius maiestatem vestram serenissimo Romano­rum regi regno Hungariae cessisse. Itaque non modo non audet se negotiis istis implica­re maiestas regia, sed ne hoc quidem tuto se facere posse putat, ut cohortetur maiestas vestra consiliarios ac persuadere eis conetur, quo in fidem potestatemque serenissimi Romanorum regis se conferant et de gratia illius sibi reconcilianda sint solliciti, quod tamen si opera maiestatis vestrae effici posset, futurum esset maiestas eius gratissimum. Nunc in dubio est animus maiestatis eius, nam cum amet alterum, ab altero sibi metuat, neutrum vellet offendere. Porro erat haec aliquando sententia maiestatis regiae, ut daret operam maiestas vestra, quo posset Cassoviam aut quocumque alio Buda relicta com­migrare atque omnes rationes quaereret, quibus evadere posset ex ea quasi obsidione, in qua nunc esse videtur. Nunc de hac quoque re quid statuendum censeat, pendet prorsus

Next

/
Oldalképek
Tartalom