Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

Instructio legationis acl serenissinium dominum Romanorum, etc. regem per Andream Czarnkowski scolasticum Cracoviensem data anno 1541. die 11. Januarii Principio legatus noster serenissimum dominum Romanorum regem quam officio­sissime verbis nostris salutabit, fekcem ilh anni huius ingressum, progressumque foeh­ciorem , exitum foelicissimum, faustaque et fortunata omnia praecabitur, deque nostra erga maiestatem eius egregia voluntate prohxe omnia polhcebitur. Deinde vero in hanc sententiam verba faciet. Posteaquam quae data mihi erant mandata a serenissima domina Hungariae regina, serenissimae maiestati vestrae exposui statim, ut responsum et hteras accepi, ad serenis­simum dominum meum maximis itineribus excurri. Legit maiestas eius hteras maiestatis vestrae dihgenter, ex quibus atque ex sermone meo quae gesta hic essent et quae porro sit voluntas maiestatis vestrae, hquido, dilucideque cognovit. Summa enim eorum, quae scripserat maiestas vestra, quantum ego recordor, haec fuisse videtur, quod serenissima domina Hungariae regina paulo ante, quam ego a serenissimo domino meo huc missus essem, legaverit ad maiestatem vestram venerabilem dominum Thomam custodem Al­bensem ac eandem per eum voluntatem serenissimae maiestati vestrae detulerit, quae per me postea serenissimi domini mei verbis fuit eidem delata. Nihil enim ahud eam a maiestate vestra postulasse, quam quod ipsum serenissimus quoque dominus meus po­stulare me iussit, ut quae dotis, quaeque contradotis nomine maiestati ilhus a serenissi­mo coniuge olim rlhus partim data, partim promissa sunt et quae fiho ilhus ex pacto de­bentur, ea maiestas vestra ita, ut diplomate suo, in quod iuravit quodque appenso signo suo corroboravit, facturam se obhgavit, praestare conaretur, caetera omnia maiestas eius vestrae maiestati lubenti atque alacri arhmo concessuram. Haec et serenissimae dominae Hungariae reginae, et serenissimi domini parentis eius, domini mei clementissimi postu­lata maiestas vestra non ingrata accedisse, contendisseque eam et elaborasse, ut utrinque ea, quae pacta erant, praestarentur. Sed cum ea peterentur a maiestate vestra, quae prae­stare nulla ratione posset, conatus omnes in nihilum recidisse atque ex eo deprehendi potuisse non tam syncere, quam subdole cum maiestate vestra actum esse. Ad hanc hte­rarum parriculam serenissimus princeps et dominus meus serenissimae maiestati vestrae responderi per me iussit se ita sibi de maiestate vestra persuadere, longe aham esse ilhus opinionem de se, quam ut agi ahquid subdole ab eo rege maiestas vestra suspicari pos­sit, cuius integritas et candidus erga omnes ac syncerus animus testatior est orbi univer­so, quam ut nuUa m maiestatem eius tam foeda suspicio cadere possit. Sed et serenissi­mam fiham suam ita natam, ita educatam esse scit, ut nihU a paterna virtute degeneravit, longeque ahter semper vixerit, quam ut hoc eam tam aspero verbo hi hteris maiestatis vestrae perstrictam oportuerit. Neque potest adduci serenissima maiestas domini mei de sententia maiestatis vestrae ita scriptum esse, quae proculdubio et sentit mehus cum de serenissimo domino meo, tum de serenissima fiha eius neque secus, quam sentit. Scribi iubet, quanquam habet ahas etiam nonnuUas coniecturas serenissimus princeps meus, ex quibus colhgit non deesse, qui secus nescio, quid, de Uhus erga vestram maiestatem animo iudicent. Vident enim, quos mittit ad serenissimam fiham suam cubicularios, eis

Next

/
Oldalképek
Tartalom