Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
per praefectos exercituum serenissimae maiestatis vestrae transeundi libere potestatem non dari, quasi vero hostili sit erga maiestatem vestram animo serenissimus princeps meus et non eo, quo semper fuit, benevolentissimo. Itaque priusquam ad rehqua respondeat, rogat serenissimam maiestatem vestram serenissimus princeps meus, si fidem ilhus erga se, si integritatem, si in servandis promissis veritatem et constantiam perspectam habet et exploratam, ne vel scribendis asperius hteris, vel detinendis per exercitus sui praefectos cubiculariis indigna aliqua suspicione maiestas eius perstringi patiatur. Alienum enim hoc foret a mutua coniunctione, quae inter vestram et ilhus maiestatem arctissima intercedit, neque minus ahenum ab omni vita anteacta serertissimi domini mei, cui nulla unquam regna, nuilae opes et facultates tanti fuerunt, ut illarum causa de fide ahcui semel data, deque constantia sua se dimoveri passus sit, quique eo esse animo nunquam intermisit, ut non modo facultatum, verum etiam vitae suae quam existimationis iacturam facere fuerit semper et sit paratior. Iam vero quod quaeritur maiestas vestra, cum de compositione, deque pactis ultro citroque praestandis ageretur, atium fuisse, quam sperabat rei exitum ac multum se sua esse expectatione frustratam. Videt quidem serenissimus princeps et dorrtinus meus eas, quae latae sunt per maiestatem vestram conditiones, quae an eiusmodi fuerint, ut eis serertissimam dominam Hungariae reginam acquiescere oportuerit, neutram in partem disputat. Nam quorum ocutis ea subiecta fuerunt, quae offerebantur, eorum certius esse potuit iudicium. Serenissimus princeps meus cum longius absit, neque in praesentem rem venerit, statuere non potest, num fuerint conditiones istae serenissimae filiae suae accipendae? Ita sibi pesuadeat serenissima maiestas vestra de serertissimo principe meo, etsi in serenissimam dontinam Hungariae reginam, ftiiam suam charissimam pro animo suo erga illam paternam suavissime est effusus, non minore tamen eum in vestram quoque maiestatem voluntatis suae inclinatione propendere, neque minus illius, quam serertissimae filiae suae causa velle omnia. Sed cum quemadmodum adhuc res acta sit, secum diligentius expendit, aliud perspicere non potest, quam quod quominus facta sit compositio, penes maiestatem maior, quam penes serenissimam fiham suam culpa resideat. Semper ea fuit sententia serenissimi principis mei, ut quieta potius consilia sequeretur, ut ne vi et armis ius suum maiestas vestra prosequeretur, cum praesertim nullam sibi vim, nulla arma opponi videret, hberatitate potius et clementia Hungariae sibi procerum animos concitiaret, quam ut protelaret etiam magis asperitate ahqua, secus facere maiestati vestrae visum est, exercitum in Hungariam immisit, castra prope Budam fecit, terrore armorum domare voluit, quos benignitate flexisset citius. Ita qua ratione maxime sibi profici posse speravit, ea in contrarium cessit. Duriores enim redditi sunt animi eorum et magis ad compositionem difficiles, qui si ab armis maiestas vestra serenissimi domim mei exemplo abstinuisset, minus nunc esset negotii in iis, quae cupit obtinendis. Nunc armorum hoc strepitu nihil effecit atiud maiestas vestra, quam quod in summam omnia difficultatem adduxit, ut non facile ratio inveniri possit, qua expticari possint, quae sunt ita misere tot nodis implicata. Quod si celasset tamen aliquamdiu maiestas vestra eam, quam serenissimi principis mei voluntatem ad eam detuti, facitior fuisset et expeditior rei bene gerendae et ex ea sententia conficiendae ratio nunc, posteaquam pervulgatum est opera maiestatis vestrae serenissimum principem meum nihil in regno Hungariae