Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
perire, Turcarumque tyrannide occupari sinamus. Quamobrem si ii nostri conarus omnes ad procurandam solidam pacem et quietem in regno isto nostro pertinent, si ius nostrum cum publica tranquillitate, regnique conservatione et provinciarum nostrarum bono securo, securitateque obtinere idcirco semper desyderavimus, ut unitum et suis coniunctum vinbus eo magis a Turcarum insultu tutari deinde queat. Si haec mens et voluntas nostra semper, perpetuoque fitit regnum illud nostrum afflictum atque lacerum ad synceram concordiam reducendi, inque pristinum statum vindicandi, si pacis foedera, conditionesque quoad eius fieri potest, quantumque licet, observare cupimus, si patrimonium restituere, aliaque praestare et adimplere, quae iuxta tenorem tractatus pacis nobis adimplenda et exequenda incumbunt, ne nunc quidem recusamus, ticet quo minus id integre praestare possimus, eius rei culpa non nobis, sed serenissimo quondam regi Joanni imputari debeat, quippe qui neque caesareae maiestatis, neque nostris quamlibet crebris, urgenrissimisque adminitioitibus unquam, cum viveret, ad promulgandam pacem persuaderi potuerit. Denique si seditiosomm solummodo hominum pestiferos conatus, quibus se nobis, iurique nostro opponunt, infringere pergimus, unde sane accidit, ut quae inde sequi et ad executionem deduci debuerant, maxime vero patrimonti redemptio neglecta et praeterntissa eiusdem culpa fuerit. Non autem tn humiles saevire, aut cruentum in ipso regno bellum excitare cogitamus, confidere certe debemus haec studia, consilia, propositaque nostra tantum abesse, ut repraehensura sit serenitas vestra, ut illis etiam favorem, patrociumque ipsius polticeamur. Quare serenitatem vestram quanto maximo possumus studio, hortamur et rogamus pro singulari prudentia sua, ut quanto magis videt et intuetur, in quod discrimen regnum istud Hungariae per factiosorum et seditiosorum hontinum pervicaciam, malignitatemque adductum sit, tanto equidem vehementius ac celerius adnitatur veri fratris et affmis officium nobis in hac causa nostra praestare, easque vias et rationes pro sapientia, authoritateque sua tum apud serenissimam filiam suam, tum iltius consitiarios, caeterosque adversarios nostros inire studeat, qitibus ad pacificam iam tandem regm nostri possessionem pervenire possimus. Debuisset equidem serenitas vestra stattin ab initio partes suas interposuisse et cum nunc eadem ex praesenti rerum Hungaricarum statu probe artimadvertere possit, inter quos, qualique in periculo serenitatis vestrae fitia, neposque versentur, nempe inter eos, qui omnem salutis sui spem in Turcarum auxitiis positam habent, tanto magis incitari debet serenitas vestra ad capienda nimirum consilia ea, quae ad regni Hungariae salutem, totiusque reipubticae Christianae quietem faciant, quaeque ftiiae et nepotulo suo certam securitatem afferre queant. Admoneat serenitas vestra filiam suam (id quod etiam atque etiam petimus), ut bene animadvertat, ne incerta pro certis eligat, neve sese quorundam improbitate, qui magis privatam, quam ipsius ac filti sui, publicamve utilitatem quaerunt atque adeo per sceleratam audaciam, ambitionem, avaritiamque suam regnum ipsum in diram servitutem conticere duntaxat, ut ipsi aliquandiu dominenrur, Turcarumque tyrannidi prodere constituerunt, adntinus tuta consitia transversum rapi permittat, neve atiqua forsan regnandi cupiditate eorundem imptis et exitiosis persuasionibus correpta de filiolo suo sub falso quasi imperio inibi retinendo cogitet, in quo toto, quod dicitur, coelo erratura sit. Nam ut concedamus Turcam absque dubio admissurum (cuiusmodi nunc fratrem Georgium ab ipso Turca obtenta esse iactitare inaudivimus), ut puerulus ille in