Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
eo statu, in quo pater illius fuit, in ipso regno permaneat, tamen quid fallacibus eius promissionibus in hac re tribui, confidique possit ac debeat, tum vetera multorum regnorum, quae callidis artibus, insidiosaque fraude sua occupata pedetentim destruxit et extinxit, exempla, tura Christianae provinciae perquam plurimae aut illi subiectae, aut deditae, aut eius fidem sequutae nihil, nisi foedum se pati servitium et intollerabilis iuga servitutis sufferre cogi lamentantes, tum vel recentis illius ad Transylvanos Turcicae legationis series abunde docere potest. Si quidem sub iis fictis, subdolisque poUicitationibus Christianos homines illicere consuevit, ut se ipsius potestati tributi nomine subiiciant ac fortunas, resque suas salvas, tutasque habituros sperent, cum tamen eos haud diutius ea spe falsa, inanique frui permittat, quam donec oportunitatem pro desiderio suo nactus illos ex improviso, nihilque tale opinantes opprimere, excindere ac funditus extirpare se posse videat. Nullis enim legibus, nullis rationibus, nullis foederibus, quantumvis sancte stipulatis, nulla denique fide adeo teneri, obstringique potest, quin semper ansam, occasionemque quaerat ad excidium Christianorum anhaelandi, suisque provinciis finitima ac vicina quaeque loca devastandi et in potestatem suam incessanter redigendi. Nam nihil magis, quam Christianorum sanguinem sitit, magisque nihil, quam vastitatem Christianorum regionum nobilitatis extinctionem desyderat. Quae cum ita sint, perquam Transilvaniense negotium luce clarius cuivis cernere liceat, quomodo atrocissimus ille tyrannus per partes ac veluti per tetrarchas ad tempus ahquod dividere ac pro arbitrio suo officiales hincinde in eo collocare proposuerit, non alia sane de causa, quam ut cum illud quasi per membra dissectum facilius occupari posse sciat, per quamcumque occasionem sibi oportunam et idoneam, totum tandem regnum pedibus suis subiiciat, cumque ex litteris per Turcam in Transilvaniam transmissis, multisque aliis indiciis perspicuum et compertum sit, tanto odio, extremaque invidia serenissimum quondam Joannem regem apud Turcarum tyrannum laborasse, ut etiam dum viveret, eum de regni statu expellere atque adeo de medio tollere, sedemque regiam occupare in animo habuerit, prout alterum illud adhuc cordi habet, multo magis profecto timendum erit, ne Turca etiam si nunc vel quia hoc tempore venire non potest, vel quod alio bello implicitus est, dicti regis Joannis filiolum in tam tenera aetate sua in regno tanquam patris successorem sub aliquo gubernatore conservare veUe fingat ad primam tum occasionem, cum sibi commodum et oportunum visum fuent, formidabiU potentia, crudeUtateque irrumpens, de repente eiecto filiolo iUo, suisque omnibus non solum sedem regiam, sed et totum regnum obruat, unde quanta per communem totius Christianitatis calamitatem ignominiae nota, opprobriisque per totum orbem Christianum circumvoHtaturis, serenitatis vestrae, eiusque famiUae decus, dignitatemque regina ipsa ex eiuscemodi inconsulto dominandi affectu post occupatam nimirum a Turca Budam non tam aspersura, quam offuscatura sit et quantum subinde discrimen, periculumque non nostra solum regna, provinciaeque, verum etiam eiusdem serenitatis vestrae universa ditio, dominiumque iUico sensura essent, serenitas vestra ut pro sapientia sua optime comicere potest, ita etiam diHgenter consyderare et praecavere debet. Porro eiusmodi super Hs, quae serenitatis vestrae orator serenissimae reginae Isabellae verbis nobis significavit, responsum dederimus, qualemque in his et aHis rebus cum eodem serenitatis vestrae oratore sermonem habuerimus, ipse quidem serenitati vestrae