Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
reginae adstrictos esse adeo, ut ab ipsius voluntate nusquam essent discessuri) consensimus et admisimus, ut per commissarios utrinque constitutos de negotio secundum initos pacis, concordiaeque tractatus honeste, amicabiliterque componendo tractaretur. At vero cuiusmodi exitum tractatio illa non sine ingenti autoritatis, existimationisque nostrae ludibrio habuerit, serenitatem vestram ex proximo responso, quod oratori suo litteris consignatum unacum tractationis commentariis dedimus, satis abunde iam percepisse putamus. Nos quidem nihil minus tum futurum fuisse existimaveramus, quod ut in ea re, spe, expectationeque nostra tantopere frustraremur cum propter supradictas causas, tum vel maxime, quod serenitatis vestrae orator eius verbis retulerat. Nos a serenissima regina Isabella, seremtatis vestrae filia ea omnia facile consequuturos esse, quae per legatum nostrum ab ipsa postulassemus, ut quae penitus in officio, potestateque parentis sui sit futura, suamque voluntatem ad illius mentem aggregatura. Posmlavimus autem nihil aliud magis ab ea, quam ut pacis tractatibus staret, quo ad integram regni possessionem in vim multiplicium et irrefragibilium iurium nostrorum pervenire possumus, sed quam indigne, immeritoque earum conditionum, quas tum obtulimus, aequitas plus quam honestissima contempta et repulsa, et quam iniqua contra et impossibilia, immo plane deridicula a nobis petita fuerint adeo, ut facile depraehendi ex his potuerit non tam syncere, quam subdole nobiscum agi. Perlongum esset hic recensere, neque etiam opus esse censemus, cum ea quoque in responso nostro non leviter attigerimus. His itaque praetermissis, de iis solummodo rebus in praesentiarum dicere statuimus, quas nobis dictus serenitatis vestrae orator ex Hungaria a serenissima regina, serenitatis vestrae filia reversus attulit. Etenim cum is ante suam in Hungariam habitionem se a serenitate vestra in mandatis habere declarasset, proficiendi scilicet in dictum regnum nostrum Hungariae non solum consolandae reginae causa, sed etiam dissidentes inter se procerum eiusdem regni Hungariae animos serenitatis vestrae authoritate in corcordiam reducendi, facile permisimus eum Budam descendere et quoniam in bona adhuc spe eramus, fore nimirum, ut is simulatque eo pervenisset, interposita serenitatis vestrae authoritate operae pretium ahquod apud serenissimam reginam Isabellam, ilhusque consiharios insigniter faceret, non attenta indignitate contumeliaque, quae nobis in proxima tractatione accidit, ut magis, magisque hqueret nos esse ad pacem, quam ad iuris nostri causam armis persequendam multo proniores, ipsum oratorem cohortandum et requirendum duximus, ut non minus serenitatis vestrae nomine, quam per se omnibus modis ipsi reginae persuadere contenderet, ut re ipsa iam tandem declararet se ahenam esse a fratris Georgii, eiusque complicum consihis adversum nos hactenus agitatis, ipsiusque pestiferos, totique reipubhcae, nedum regno isti perniciosos, pacisque tractatibus ex omni parte adversantes et praeiudiciales conatus vere improbare, detestarique. Id quod recte, commodeque fieri posset, si palam, testatumque publice faceret, quicquid contra nos dictus frater Georgius faceret et machinaretur in praeiudicium iurium scihcet nostrorum, quo minus Budam, caeterisque locis in vim pacis tractatuum consequi possemus, id omne absque consensu suo, eaque dolente et repugnante fieri, quippe quae tractatibus pacis ut debet, stare, nostrisque oblationibus obtemperare per omnia vellet atque cuperet. Quod cum ita a nobis praefato oratori serenitatis vestrae apud reginam ipsam dihgenter agendum iniunctum esset, cavendum etiam putavimus, ut ne intcrim,