Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

Seremssime princeps, frater et affinis noster charissime! Paulo ante adventum venerabilis Andreae Czarnkowski scolastici Cracoviensis, se­cretarii et oratoris serenitatis vestrae, quem propterea, quod serenitas vestra aliquot ante diebus se ad nos oratorem mittere scripserat, qui de iis, quae praesentem regni Hunga­riae statum postularent, nobiscum tractaturus esset, magno desiderio expectaveramus, accidit, ut et serenissima princeps, domina Isabella regina Hungariae, etc. vidua, sereni­tatis vestrae fiiia ac soror et affinis nostra charissima venerabilem Thomam custodem Albensem ad nos mitteret, a quo cum serenissimae reginae ipsis verbis intellexissemus se quidem expectasse nuntium a serenissimis parentibus suis, sine quorum scitu, arbitrio et consilio nihil agendum existimaret, quippe cum ratio ipsa dictaret, pietas et iustitia ita, ut faceret, hortarentur, sed cum is nuncius nondum coram ea comparuisset, ipsam invi­tam tandem absque parentum suorum voluntate nobis respondere coactam esse. Ad­modum sane laetati sumus eius responsum, quod quidem crebris antea titteris, nuntiis­que sollicitaveramus cum serenitatis vestrae legatione per omnia consentire. Nam quem­admodum ipsa se pactis, conditionibus et articulis inter caesaream et catholicam maie­statem, nos, seremssimumque dominum maritum suum fide et iuramento firmatis stare velle declaravit, obtestando scilicet nos per omrtia nobis charissima, ut illam in ipsis pa­ctis et conditionibus iam dictis tenere et conservare vellemus, ita serenitas quoque ve­stra nobis per dictum oratorem suum pro amore suo erga nos summo plane, proque singulan prudentia sua nuntiat se, tametsi fitiae et nepotis sui fortunis prospectum esse cuperet, non hoc tamen agere, ut nepos suus regnet, sed ut regnum Hungariae tranquil­lum sit et ne in potestatem Turcarum perveniat. Proinde cum serenitatis vestrae de con­servando Hungariae regno prior, de ornando vero nepote cura sit posterior, nobis li­benter utique concedere, ut in Hungaria regnemus, cum nemo sit mortalium, quem re­gnare matit serertitas vestra in eo regno, quam nos et tantum abesse, ut nos in eo impe­dire vetit, ut nos pro viriti sua adiutos cupiat, salvis tamen tis, quae dotis, quaeque con­tradotis nomine filiae serenitatis vestrae partim data, partim promissa sint et quae filio iltius, utpote nepoti serenitatis vestrae ex pactis et conditionibus praestare debeant. Ho­rum autem verborum serenitatis vestrae etsi copiosam in responso nostro oratori suo nuper dato mentionem fecerimus, quod ad se iam nunc perlatum esse speramus, tamen cum nobis grata et mcunda sint, vel quia cum responso, postulatisque filiae suae valde conveniant, ut quae sine strepitu armorum, sineque damno et calamitate reipublicae Christianae negotium transigi posse, neque ius nostrum ut armis prosequamur, necesse fore, nobis significare non dubitaverat, vel quia serenitatem vestram ut sapientissimum et integerrimum principem praeterquam, quod mutuae coniunctioni, necessitudiitique nostrae multum tribuit iuris etiam iuri rationem aequissimam habere, nihilque privatis affectibus dare velle aperte demonstrare videntur. Ea sane etiam nunc repetenda hisce titteris nostris putavimus, praesertim cum in tis actionum nostrarum de rebus Hungan­cis fundamenta valde nos ponere posse videamus. Quare cum niltil neque prtus, neque antiquius haberemus communi regni nostri Hungariae salute, nostrumque ius, actualem­que eiusdem regni nostri possessionem longe magis pacifica via, quam armorum strepi­tu nancisci quaereremus, perlibenter equidem (serenissima regina Isabella ita praesertim a nobis efflagitante, sigmficanteque fratrem Georgium et alios fide, iureque iurando ipsae

Next

/
Oldalképek
Tartalom