Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

dentia curent et prospiciant. Maiestas sua regia ea causa propediem, omnibus his nego­tiis intermissis, Cracoviam proficiscitur, ut regno illi propinquior sit, cui quicquid a se praestari poterit consilii et auxilii, nihil omnino praetermittet. 9. 1526. s^eptember 27. Zsigmond lengyel kirdly ievele av^ egripuspdkhd^ 4 ameiyben keri, hogy a^okkai egyiitt, akik a mohdcsi csatdt tuieltek, mindent tegyen meg a% ors^dg vedeime erdekeben. LL V. kdtet, 349b—350b.fol. Acta Tomiciana, VIII. kdtet, CLXXVIII. s% 217—218. p. Domino episcopo Agriensi Reverendissime in Christo pater et domine nobis sincere dilecte! Antequam literae vestrae paternitatis et hic eius nunctius ad nos pervenisset, iam no­bis constitit de infelicissimo eventu serenissimi domini nepotis nostri et istius regni Un­gariae, quo hactenus adeo perturbati sumus, ut quid in praesens certi vestrae paternitati respondere debeamus, prorsus nescimus. Urget enim nos hinc debitum, necessitudo, commune periculum, religio sancta et memoria favoris et beneficiorum, quae in regno ipso Ungariae percepimus, illinc vero induciae, quae nobis sunt cum hoste, vis Thartari­ca de compacto nobis imminens, victoria et alia in manu hostiti, aliorum principum Christianorum incertae spes et suppetiae. Utcumque tamen est, agimus immensas gra­tias vestrae paternitati pro hac eius et aliorum istic regnicolarum tanta in nos benivolen­tia, et rogamus illam plurimum, curare velit unacum aliis dominis, qui supersunt, ne ho­stis saltem universum regnum tam celeriter occupare posset. Nos enim in longinquis lo­cis existentes, quamprimum hunc acerbissimum casum accepimus, omnibus negotiis nostris posthabitis, mox Cracoviam maioribus, quibus possumus itineribus contendi­mus, eo animo et instituto, ut quoad fieri poterit, regno isti non desimus. Velit itaque vestra paternitas nos de omnibus certiores reddere, quo res summa loco et quid oppor­tunum factu videatur, nam quicquid possibile nobis factu fuerit pro ipso regno salvan­do, nihil omnino praetermittemus, modo vestra paternitas una cum aliis dominis inte­rim adhuc reliquias ipsius regni conservare curet, quibus tam repente a nobis succurri nequaquam potest. Idemque agant cum vicinis aliis, Bohemis, Moravis, Slesitis, ut non desint huic communi impendenti omnium calamitati et ruinae, quod et nos iam per nunctios et hteras nostras fecimus. Feliciter valeat vestra paternitas et persuasum sibi habeat, quod nos hac sua in nos benivolentia plurimum devinxit, quod atiquando, si do­minus Deus faverit, re ipsa abunde cognoscit. Datum in arce Illsensi, die XXVTI. Se­ptembris, 1526. Vdrday Palhoz.

Next

/
Oldalképek
Tartalom