Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
10. [1526. oktober23. utdn.f Zsigmond lengyel kirdly vd/as^a Ferdindnd kdvetenek, amelyben tdjeko^tatja, hogy kovete litjdn bu^ditotta a magyarokat a kirdlyvdlas^tdsban valo egysegre. LL. V. kotet, 376a—377b.fol. esXXII. kdtet, 479b—480b. fol Responsum oratori principis Ferdinandi Persuasum habet sacra maiestas regia serenissimam principem Ferdinandum dolere atque angi ex tam miserabili interitu serenissimi olim domini Ludovici, Ungariae et Bohemiae regis non solum propter mutuam necessitudinem, sed etiam quia casus lllius maiestatis ingentem iacturam et periculum attulit universae reipublicae Christianae, quod quidem periculum quo vicinius est, eo magis est omnibus in commune metuendum. Sed quia Divinae Maiestati placuit et nostra demerita exigunt, ut universa Christianitas hoc vulnus et flagelluni sustineat, ferenda est Eius voluntas, cui nemo resistere potest, aequo et infracto animo, curandumque, ut placato Dei furore nihil, quod ad communem salutem tuendam restat, praetermittatur. Maiestas sua regia licet accepto hoc tristissimo nunctio incredibili dolore hactenus detineatur, quodcumque tamen ab illa praestari potuit in eo casu insperato, ut haec regna salva et defensa manerent, nihil operae et diligentiae suae ommisit, quod etiam ut serenissimus princeps Ferdinandus faciat et cum caesaream maiestatem, tum alios principes Christianos ad hoc commune incendium extinguendum hortari et monere velit, maiestas sua et suadet, et rogat. Quod autem illius seremtas a maiestate sua postulat, ut sibi consilio et auxilio adesset ad regna ista Ungariae et Bohemiae consequenda, maiestas sua favit semper ex animo cum caesareo maiestati, tum ipsi serenissimo principi Ferdinando ita, ut debet omnem accessionem et prosperitatem, ut utrique maiestati satis compertum esse potest. Et nunc maiestas sua intellecta electione illius serenitatis in regem Bohemiae, magnam coepit voluptatem et illius maiestati ex animo gratulatur. Speratque, quod successu isto, reliqua lllius serenitati pro voto succedent atque ita cum illius serenitas consilium a maiestate sua optat, id consulit et suadet maiestas sua, ut eius serenitas adnitatur, quo regnicolae Ungariae unanimi voto et sententia regem eligerent et scissio modis omnibus evitetur, ne ad externam calamitatem hacc quoque domestica non minus noxia accederet, quem casum maiestas sua vehementer timens optat, ut serenissimus princeps Ferdinandus citra ullum tumultum et seditionem rem agat ac ea causa mittit illuc eius maiestas oratores suos ad postulata illorum dominorum et regnicolarum, ut cum nunc pax et concordia intestina sit potissimum necessaria, modis omnibus curarent, quo unammis votis regem eligerent et quae salutis sunt, amplecterentur. Qua in re et in omnibus aliis, quidquid maiestas sua in modernis angustiis et difficultatibus favoris et adiumenti praestare poterit illius serenitati citra incommodum dignitatis suae et iacturam reipublicae, regni et dominiorum suorum, cui astricta est, hoc semper est quam libentissime factura. A csch rcndck cx.cn a napon valasztottak Fcrdinandot Csehorsx.ag kiralyava.