Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
sumus, dabimusque operam, ut solidam ex eo quandoque voluptatem capiant, quod ea fide, studio et observantia fuerint erga serenissimam filiam nostra. Caeterum quod quaeritur paternitas vestra, cum tribus tantum milibus passuum Buda abesset, neque sibi, neque magnifico Petro Perenni pervenienda eo potestatem esse factam, sed se subsistere iussos, neque ultra progredi atque admomtos, ut una cum domino Varadiensi episcopo funus defuncti regis sequerentur, quod quidem ita interpretatur paternitas vestra, ut et se, et collegam simul magna affecmm existimet ignominia, quod quibus etiam cubiculi defimcti regis fores semper patuerunt, ii sunt Buda exclusi, neque ingredi eo permissi: cuius rei culpam omnem patermtas vestra in serenissimam filiam nostram conferre videtur, cui neque servitia vestra, neque praescutias toties accersitas gratas fuisse scribit. Quo magis perspectam habemus et exploratam minime vulgarem prudentiam paternitatis vestrae, hoc miramur vehementius hanc illam opinionem de serenissima fiha nostra concepisse: neque illud secum reputare, quod ea nunc aliena est in potestate, quod alieno arbitratu multa facere cogitur. Novit proculdubio ingenium illius paternitas vestra et quidem ut nobis persuademus, in optimam partem novit solertiam, novit prudentiam. Si cuiusquam alterius vestrae proculdubio paternitatis consilio libentissime semper usura fuisset. Id vero dicant tot nuntii, toties ad eam missi, qui rogabant et obtestabantur, ut unacum spectabili Petro Perenni se paternitatem vestram viseret. Nam quae sunt postea subsecuta, ea illius voluntate facta non esse tam certum habemus, quam quod certissimum. Quod quidem vel ex eo ipso hcet intelhgere, quod scribit paternitas vestra eam se misso nunctio excusasse et authores nominasse, qui quo minus Budam ingredi hceret paternitati vestrae cum collega suo impedimento fuerunt. Ac in horas nunctium ab ea expectamus cum hteris, quibus totius rei seriem nobis proculdubio verissime describet. Sinceritates vestras hortamur atque ab ilhs magno studio postulamus, ut quam de serenissima fiha nostra duriorem opinionem conceperunt, eam deponant, cum pro sua prudentia longe secus rem habere atque illam omni culpa vacare intelhgere possint. Ne velint propterea aheniore ab illa esse animo, quod non omnia ilh arbitratu suo facere hcet, sed memores gratiae, favoris et benevolentiae, qua prosecutus est utrumque serenissimus ohm Joannes rex, ne deserant coniugem illius viduam, a qua cum nos longiore locorum intervaUo disiuncri simus, omni et consiho, et auxiho destituta videretur, ne deserant fihum pupillum, cuius vultum quoties contemplabitur, toties se serenissimi principis sui vultum contemplari existiment. Cuius recordatione nihil eorum facere praetermittant, quae ad ilhus rationes stabihendas putaverint pertinere. Nihil defuncti regis manibus gratius facere poterint, nihil Deo etiam ipsi acceptius. Cui haec demum est gratiosissima victima, si quis viduam consoletur et orphano sit adiutor, nos vero si fidem vestram et smdium erga serenissimam fiham, nepotemque nostrum perspexerimus, tales nos vicissim erga sinceritates vestras praestabimus, ut qmbus officiis et obsequiis erga serenisstmam fiham, nepotemque nostrum usae fuerint, eorum minime illas poenitere possk. Quod vero hortatur nos paternitas vestra, ut mature consulamus rationibus serenissimae fihae, nepotisque nostri, id iam pridem fuit nobis dehberatum. Sed magnopere semper vestrae paternitatis hteras expectabamus, quas tardius esse scriptas miramur. Misimus oratorem nostrum ad serenissimum dominum Romanorum regem, qui perfecta