Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

isthic legatione recte ad serenissimam filiam nostram proficiscetur, ei ad paternitatem quoque vestram mandata dedimus. Fuit haec provincia per nos mandata magnifico Pe­tro Cmitha palatino Cracoviensi, sed is propter factiones et dissidia, quibus isthic labo­ratur, se excusavit. Suffectus erat in locum eius Camencensis episcopus, qui cum aeger esset, mandatum sibi per nos munus obire non potuit. In cuius locum renunriatus vene­rabilis joannes Sbanski decanus Cracoviensis, et ipse periculose aegrotat, atque haec fuit morae et cunctationis causa. Nos quoque nunc, ita Deo volente, consueto morbo no­stro cruciamur. Ex quo cum fuerimus Eodem miserante recreati, omm ope nostra sere­nissimae fihae, nepotique nostro sumus adfuturi, neque ullum in nobis patris et avi offi­cium requiri patiemur. De paternitate vestra, collegaque ilhus nobis persuademus, quod et ipsi suo non deerunt officio. Fuit nobis extrema illa clausula valde grata, in hodier­num diem dominus Agriensis non est fide obstrictus, neque faciet unquam rem, nisi bo­no viro dignam et honesto. Quid autem est bono viro dignius et honesto, quam defun­cti regis et dornini sui bene de se meriti coniugi viduae et pupillo filio adesse atque hoc agere, ut simultatibus ipsis et inimicitiis depositis gratia et concordia inter omnes coale­scat. Id nisi factum fuerit, ne salus quidem ipsa afflictum Hungariae regnum servare po­terit. Quare in hanc curam et cogitationem sinceritates vestrae toto pectore incumbant, ut reducantur in concordiam dissidentes procerum animi, ut in odii locum charitas Chri­stiana succedat, neque minus amore et benevolentia mutua, quam paulo ante odiis et in­imicitiis certetur. Haec est una ratio afflicti Hungariae regni conservandi, ad quam ut perveniri possit, faxit Christus Jesus, servator noster. Nostrum ea in re consilium et au­xilium defuturum non est, quod idem Christus fortunare dignetur. Bene valere paterni­tatem vestram optamus. Datum Vilnae, die XXIII. Octobris, anno Domini M. D. XL­mo. Reverendissimo domino episcopo Agrensi responsum Accepimus Hteras paternitatis vestrae, quibus nos facit certiores esse sibi certo renuntia­tum dominum Varadiensem episcopum sanscachem Belgradi una cum Turcarum copHs ad se accersivisse, atque una admonet nos, ut memores, quibus oHm verbis a srmiH re serenissimum Joannem regem deterrere simus conati, ne patiamur serenissimae fiHae, nepotisque nostri nomine Turcas in Hungariam accesseri. Ad nos ante hunc diem nihil fuit hac de re aUatum ac nos quidem conscios eius rei non esse, non putamus esse quem­quam, qui dubitet, satis enim id declarat omnis vita nostra anteacta, quam spectatam o­mnibus et quod citra iactantiam ctictum sit, probatam quoque esse confidimus. Sed nos ne serenissimam quidem fitiam nostram, cuius reHgio nobis explorata est, ea de re quic­quam scire certo nobis persuasum habemus, tantum abest, ut volente aut consentiente ea haec facta putet paternitas vestra. AHorum facta praestare non possumus, ne vel ipsi, vel serenissima filia nostra indignum ahquid et indecorum faciamus, facile Christo adiu­vante praestabimus. Extrema haec solent esse remedia, ad quae nulla in fortuna nostra confugere unquam veUemus. Nam quod in aHo repraehendimus, quo tempore minas i­stas iaciebat paternitas vestra, id ipsi facere nunquam in aitimum inducemus, quodque tum a nobis dictum commemorat paternitas vestra, in eo perstamus, neque atii sumus

Next

/
Oldalképek
Tartalom