Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

ObuUimus igitur reginae pro loco residentiae arcem et civitatem Posoniensem cum pertinentiis, quas scilicet comes Posoniensis teneret, pariter et ius conferendi honorem comitatus ac pariter civitatem Posoniensem. Pro intertentione autem gradatim ad ulrimum obtulimus viginti quinque milha flore­norum Hungaricahum sive in tricesimis, sive in ahis quibusvis regiis certioribus proven­tibus. De qua oblatione inter se a nobis iidem commissarii separatim consultantes respon­derunt: ,,Quamvis — inquit — oblatio haec iam tandem proposita non sit contemnenda", verum quoniam ipsis pernecessarium fore videretur, ut de ea reginam speciahter infor­marent. Institerunt itaque apud nos, ut eos pateremur ad reginam redire, cras mane cum cer­ta instructione, quatenus oblatio tpsa reginae placeret, ad nos redituros. Id, quod hben­ter admisimus, cum dominus generahs capitaneus hinc nullam temporis iacturam fieri posse arbitretur. Nam etiam si maxime veht, dominus ipse generahs ante horam octa­vam castra lunc movere non poterit. Interea poterimus mentem reginae exacte intelhge­re. 170. 1540. oktdber 24. Ferdindnd kbveteinek ajelentese a^ I^abella kbveteivel Obuda mellett le­•%ajlott ta/d/ko^djukrd/ es tdrgyaldsaikrb/ (a^ e/d^d ket nap tdrgyaldsainak a folytatdsa). LL. X. kbt. 17a—18a.fol. Tractata per commissarios apud veterem Budam Vigesima quarta die mensis Octobris castris in ipsa Buda veteri positis commissarii regi­nae viduae: Joannes Zthary, Benechctus Bayony, Simon hteratus, Thomas custos Alben­sis loco Petri Petrowicz, ut ipsi dicebant, adversa valemdine correpti, quidam secretarius Polonus hora tertia post meridiem venerunt prope castra, quos excepimus et conveni­mus in ecclesia deserta Sancti Jacobi. Qui quidem commissarii reginae excusantes imprimis absentiam dicti Petri Petro­wicz, recenserunt fere ea omnia, quae pridie erant utrinque proposita et tractata. Deinde proposuerunt: „Etsi — inquiunt - oblatio llla, quae pridie nomine maiestatis regiae Romanorum reginah maiestati facta est, non videtur esse contemnenda, verum quoniam nihil tale offerri censetur, quod fihus regis defuncti pro se iure haereditario vendicare posset, restituat itaque maiestas regia Romanorum eam partem patrimonio­rum et acquisitorum bonorum regis defuncti, quam facile reddere potest, cum sint ea, quae — inquiunt — petimus in manibus fidehum subditorum maiestatis suae regiae, castra videhcet et civitates ac oppida cum pertinentiis Trinchinium, Scepusium, Baymocz, IUe­wa, Kazza, Lethawa, Sthreczen, Arwa, Sclabinya, Lykawa, Wiwar, Kezmark, Zaard, Thor­na, Thokay, Regecz, Wgod, destructas arces ThaUya, Ryhno et Rakos, oppida Gewncz, Telky Banya, Ruda Banya et Wamos. Item Tirnawia et Zakolcza, ac panter tricesimas omnes, quae sive in patrimonHs, sive in bonis acquisitis ubivis exigi solent."

Next

/
Oldalképek
Tartalom