Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
Deinde dicunt: „Quia reginalis maiestas nullam occasionem dedit regiae maiestati, ut exercitum hunc praesentem compararet, cum fuerit - inquiunt - semper propensa, ut contractui ex omni parte satisfieret, ideo sua reginahs maiestas repetit et ea, quae ex ditione regis defuncti per ipsum exercitum regium sibi, scihcet reginae hisce diebus per potentiam sunt adempta, ut et ea quoque interim habeat, donec rehqua pars patrimoniorum regis defuncti commode hberari queat. Pro qua quidem parte patrimoniorum residua donec ea hberentur, reginahs maiestas contenta est - inquiunt - de arce et civitate Posoniensi simul cum tricesima et iure conferendi honorem comitatus eiusdem Posoniensis. Praeterea, ut sit — aiunt - iusta compensatio residuae partis patrimoniorum redimendorum, petit arces Munkaach et Hwsth cum toto Maramarusio, sahumque Maramarusiorum fodinis, simul et antiqua hbertate vendendi eiusmodi sales." Haec cum videremus indigna ac impossibiha et utique derisoria esse, cum praeter arces Papa, Wiesnek, Muran et Zwcha ex patrimonhs regis Joannis hoc modo nihil non restinitum restaret, obiecimus ilhs arcem et civitatem Posoniensem cum tricesima et iure conferendi honorem comitatus Posoniensis, Mwnkaach item et Hwzth cum Maramarusio pro hac ipsa particula residua patrimonionim compensationem esse valde imustam cum ea, quae pro parte peterentur, perquam abunde praevalerent totum et praeterea arces Salmas, Lyppa, Chicho, Kylkellew et Dewa, in quibus videhcet per regem Joannem dos reginae constituta esset, apud eandem manerent. Si quid igitur iusti, honesti et possibihs ahud quidpiam praeterea in medium proferre haberent, commissarios lpsos dihgenter et amice ad proponendum admonuimus. Ipsi vero cum amphus nihil se se habere respondissent, sub digressu nostro Benedictus Bayony in famihari colloquio, quod ad partem habuit cum Reway, eidem ad aures dixit: „Quare — inquit — ex patrimonhs prorsus nihil reddendum obtuhstis?" Et cum idem Reway domino generah capitaneo insinuasset, dominus generahs capitaneus primum ipsi Benedicto Bayony ad partem, tandem collegis quoque eius omnibus pubhce dixit: arcem et comitatum Trinchiniensem cum tricesima si non in tribus hebdomadis hberaret, in captivitatem reginae se se in omnem eventum dederet. His habitis, post multa colloquia famiharia non sine lachrimis secretarh Poloni detestationibus et conviciis, quibus praesertim Monachus et Valentinus tanquam authores discordiarum per quosdam ex ipsis commissariis palam affecti sunt, ab invicem divulsi sumus. Idem commissarii non sine turbatione aninu dantes nobis spem ahquam cras rursum conveniendi, et etiam obnixius rogantes, ut interea nos hinc ne discederemus. Manebimus igitur per totum cras et etiam amphus, si spem ahquam concordiae fore cognoverimus, nihhominus generahs capitaneus nihil eorum, quae ad rem pertinent, intermittet.