Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
maiestatem, cui mea servitia, studiaque in omnibus suae maiestatis dignitatis salutem ac commodum concernentia rebus iuvandis, curandisque offero paratissima, latere nolui. Quam Deus optimus, maximus salvam et incolumem conservare dignetur. Datum ex castris regiis Strigonii, die V. mensis Octobris, anno Domini M-o D. XL-mo. Eiusdem serenissimae maiestatis vestrae obsequissimus servitor Leonardus liber baro, ln Fels dominus 166. 1540. oktbber 5. Vilna. Zsigmond kirdiy ieveie Kdroiy csds^drhot^ ameiyben bi^tositja, hogy bdr nem ellenke^nek a\ emberi termes^ettei, 6 megsem kivdnja, hogy unokdja legyen Magyarors^dg kirdlya. LL IX. kbtet, 26a—27a.foL Imperatori Christiano Carolo Serenissime, etc. Redditae sunt nobis litterae maiestatis vestrae, quibus pactorum nos admonet, quae inter serenissimum dominum Romanorum regem, fratrem maiestatis vestrae et Joannem olim Hungariae regem intercesserunt atque una hortari nos videtur, ut iis pactis acquiescere velimus, de quibus nihil adhuc praeter auditum habemus. Est quidem ita natura comparatum, ut suos quisque hberos quam fortunatissimos esse cupiat et ad ampiissimum quemque dignitatis gradum evectos. In hoc parentes, in hoc avi omnia studia, omnes vires, omnes opes suas consumunt. Neque desunt nobis in ipso regno Hungariae, qui plurimum possunt, qui faces nobis ad eam rem addant, quique instent atque urgeant, ut ne deesse nepoti nostro velimus, quo possit serenissimi patris locum obtinere. Sed procul hanc a nobis mentem Deus avertat plus, ut valere velimus apud nos privatas animi affectiones, quam publicam totius orbis Christiani utihtatem! Hoc esse putamus vere regium habere in potestate motus animi, neque regi affectionibus, sed eas regere potius et sub rationis imperium subiicere. Faciemus itaque non inviti publicae tranquilhtatis causa, ut consiho maiestatis locum demus. Chara quidem nobis est serenissima fiha nostra, charus est nepos ex illa natus, sed multo charior salus et tranquillitas reipubhcae Christianae, cui nihil est, quod anteponendum existimemus. Quare non aha in re magis curae nostrae omnes et cogitationes evigilant, quam ut afflictum Hungariae regnum conservari possit, quod id totius orbis Christiani plurimum interesse putamus. Deinde vero nulla nobis res tanti est, cuius causa diremptam velimus et vel minima ex parte violatam eam amicitiam et necessitudinem, quae nobis cum maiestate vestra, cumque serenissimo fratre eius arctissima intercedit, prae qua opes omnes contemnimus et pro nihilo ducimus. Quemadmodum itaque in hunc usque diem sancte semper lUa coluimus, ita deinceps quoque dabitur a nobis opera, ut non modo nuUa fiat eius imminuatio, sed aUquibus potius accessionibus augeatur. Hoc sibi de nobis maiestas vestra certo potest persuadere. Cui gratias agimus, quod opem nobis suam atque operam poUicetur, ut pactis satisfiat. Nos cum quietis conservandae, tum amicitiae inter nos, maiestatemque vestram et serenissimum fratrem eius retinendae causa nilul ahud postulamus, cum