Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

ea sererussimae filiae, nepotique nostro praestita fuerint, quae ex pacto debentur, abun­de nobis satisfactum existimabimus, tametsi hiis scriptis animum nostrum tantum expli­camus. Nam de iis, quae non sunt in potestate nostra, sicut est voluntas et animus no­ster, polliceri non possumus. Ab iniuria etiam serenissimam filiam et nepotem si forte, quod non speramus, illi a quopiam adferatur, tutari nos et defendere opporteret, nihil enim alienius ab humanitate et pietate atque Christiano officio arbitramur, quam ut hiis deesse suis velle. Cuiusmodi officium non dubitamus etiam serenissimum dominum Romanorum regem serenissimae filiae nostrae et nepoti delaturum. Optamus maiesta­tem vestram diu esse incolumem et felicem. Cuius nos benevolentiae commendamus. Datum Vilnae, quinta die mensis Octobris, anno Domini Millesimo quingentesimo qua­dragesimo, regni nostri anno tricesimo quarto. 167. 1540. oktbber 17. Konstantindpoly. A s^ultdntbl ha^ainduib magyar kbvetek: Verbbc^y Ist­vdn es Es^eki Jdnos ieveie Magyarors^dg tandcsosaiho^. LL VI. kbtet, 190a.fol. Consiliariis regni Hungariae Reverendissime ac spectabiles et magnifici domini et amici nobis observantissimi! Salutem et obsequiorum nostrorum commendationem. Nacta hac scribendi oppor­tunitate facere non potuimus, quin summam legationis nostrae hic, apud excelsam cae­sareae maiestatis portam peractae brevibus dominationibus vestris perscriberemus. Sci­ant itaque dominationes vestrae nos refutatis rationibus adversariorum Deo optimo au­thore de omnibus negotiis nostris optatam a potentissimo caesare habuisse relationem, hoc est natura felicis memorae domini nostri clementissimi in solio patrono cum tota iurisdictione et omnibus terniinis regni Hungariae et Transiluaniae per eius maiestatem relictum esse. Existimamusque nos ad valedicendum cras introduci et sequenti die Deo auspice hinc movere posse. Reliqua omnia in nostro reditu a nobis ipsis dominationes vestrae inteUigent. Quas diu felicissimas ad vota valere desideramus. Datum ex Con­stantinopoli, XVII. die Octobris, anno Domini M-o D-o XL-mo. Stephanus de Werbewcz cancellarius et Joannes de Ezeek episcopus Quinqueecclesiensis 168. 1540. oktbber 17. Konstantindpoiy. Werbbc^y Istvdn es Es^eki Jdnos ievele I^abelidho^ ameiyben jeientik, hogy a s^ultdn elfogadja S^apoiyai Jdnos fidt Magyarors^dg kirdlydnak. LL VI. kbtet, 177b.fol. Serenissima pnnceps et domina, domina nobis clementissima! Post humillimam nostri et fideks servitutis nostrae m gratiam maiestatis vestrae com­mendationem. Nacta hac scnbendi oppurtunitate facere non potuimus, quin maiestatis vestrae statum legationis nostrae hic, apud excelsam potentissimae caesareae maiestatis

Next

/
Oldalképek
Tartalom