Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
veterem lnter maiestates eorum coniunctionem cumulus accedat. Id quod res potius testabitur, cum re opus erit, quam ut se, operamque suam pluribus verbis velit venditare. Quod postulat dominatio vestra, si ad arma ventum sit, ut contineat homines suos sacra maiestas regia, quo minus in mihtiam ad eos proficiscantur, qui vehnt serenissimo doniino Romanorum regi negoth ahquid exhibere, ita sibi regia maiestas persuadet serenissimo domino Romanorum regi et dominationi vestrae obscurum non esse, quam difficilis sit haec continendi in regno rnihtes ratio, quippe quae leges et hbertates regni Poloniae in hac parte noverunt, ut hae non omnino in potestate maiestatis regiae esse videantur. Sed tamen quoad eius fieri poterit, dabitur opera a sacra maiestate regia, ut hac etiam in re serenissimo domino Romanorum regi, quantum in se est, satisfaciat. Gratum est sacrae maiestati regiae, quod serenissimus dominus Romanorum rex hbeUos iniuriarum ad eos, qui authores earum esse dicerentur, transmiserit et eos iudicio se sistere iusserit. Ipsa quoque sacra maiestas regia idem fecit de hbelhs hs, quos ad se regia maiestas Romanorum misit. Quam salutationem attuht dominatio vestra a serenissima domina Romanorum regina, nepte sacrae maiestatis eius charissima, ea accidit sacrae maiestari regiae gratissima ac eadem omnia cum foenore evenire optat maiestati eius reginah, quae sibi maiestas eius tanto studio est praecata. Non est, quod ambigat quicquam maiestas eius de paterno suo erga se animo, nuUum proculdubio amantissimi erga maiestatem eius patris officium praetermittet. Et ipsam regni Hungariae haeredem, et serenissimum dominum maritum eius regem esse Hungariae coronatum meminit. Quare quod ultro factura erat sacra maiestas regia, ut regnum Hungariae serenissimo domino Romanorum regi deferret, id etiam praecibus serenissimae neptis suae adducta faciet multo hbentius. Caeterum quemadmodum serenissima domina Romanorum regina haeres est regni Hungariae, ita et serenissima coniunx sacrae maiestatis regiae est et ipsa haeres legittima ducatus Mediolanensis. Quamobrem eodem iure petit a serenissimo domino Romanorum rege, quo se apud serenissimum et exceUentissimum fratrem suum adiutum veht, ut tandem ahquando ad haereditatem suam et Tortonam, Cremonam dotahtium suum pervenire possit. Nam tot iam legationes, tot praeces, tot hterae, tot sumptus sunt ea de re frustra et inaniter facti, ut nisi spes nos teneat promissionis serenissimae et exceUentissimae caesareae maiestatis bonum tandem exitum habituras, poenitere nos eorum, quae facta sunt, opporteret. Sacra maiestas regia adolescens agit ingentes gratias serenissimo domino Romanorum regi, parenti suo charissimo, quod maiestas eius per dominationem vestram tam officiose maiestatem suam salutare fuerit dignata, cui vicissim salutem atque incolumitatem diuturnam atque omnia prospera et foehcia praecatur non sibi magis, quam maiestati eius ex animi sententia omnia evenire cupiens. Caeterum quod postulat maiestas eius, ut suam quoque operam interponat, quo facihus possit ea obtinere, de quibus ad screnissimum dominum parentem dominationem vestram misit, non putat sacra maiestas regia adolescens opus esse currenti (quod aiunt) calcar addere. Videt enim inter utramque maiestatem, quam utramque loco parentis coht ac veneratur miram esse animorum consensionem, ut quamvis corporibus inter se longissimo sint intervaUo disiunctae, tamen voluntatum nuUa possit esse maior coniunctio. Qua ex re sacra maiestas re-