Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

cum id alienum esse videret ab ea coniunctione, quae cum serenissimo Romanorum re­ge sacrae maiestati eius summa intercedit, cum Hungariae quoque regnum ea re ulti­mum in discrimen et prope certum in exitium adductum iri videret, quietis consiliis uti maluit. Quod factum sacrae maiestatis regiae si probatum serenissimo domino Romanorum regi, quemadmodum probatur proculdubio, hortatur sacra maiestas regia, ut ld imitan­dum sibi quoque existimet, non vi, non armis, sed amore potius et benevolentia adiun­gendo sibi curet hominum studia atque omni cura provideat, ne qui non parum posse videntur, ii ad Turcarum caesarem desciscant. Etiamsi quos alieniores esse a se inteiligit, non esos tamen ad extremum persequendo ad ultima consilia decurrere cogat, sed pla­num ad omnibus potius faciat tutum fore omnibus apud se perfugii locum, se privatas offensiones publicae utilitati condonare, omnesque in gratiam libenter recepturum, qui modo ad officium redire voluerint. Summa haec est sacram maiestatem regiam suo nomine polliceri, quod nequaquam impeditura sit maiestas eius, quominus serenissimus dominus Romanorum rex tranquil­le regno suo Hungariae potiatur, hoc idem serenissimam filiam suam facturam esse pol­licetur. De proceribus nonnullis regni Hungariae non posse eam idem polliceri, quod ii neque in sua, neque in serenissimae reginae Hungariae potestate sunt. Plurium autem interesse putat sacra maiestas regia ad id, quod cupit serenissimus dominus Romanorum rex consequendum, ut haec sacrae maiestatis regiae voluntas ali­quamdiu adhuc tecta sit et occulta. Nam periculum esse videt, quorum animi adhuc a serenissimo domino Romanorum rege abhorrent, si divulgatum sit sacram maiestatem regiam de regno Hungariae pro nepote obtinendo minime laborare, sed eo serenissimo domino Romanorum regi voluntarie cedere, ne ii, cum nihil esse sibi in sacra maiestate regia praesidii cognoverint, ad Thurcarum caesarem desciscant, quae res extremum es­set Hungariae regno exitium allatura. Faciet proculdubio sacra maiestas regia ea, quae se facturam recipit, utcumque fue­rint aliquamdiu celata, quod ita videtur regni Hungariae rationibus expedire. Semper e­nim sacra maiestas regia eo fuit animo erga serenissimum dominum Romanorum re­gem, quem arctissima haec mutua necessitudo postulabat. Fieri potest, ut fuerit aliquan­do diversis suspicionibus locus, sed eae quam falsae fuerunt, vel hoc tempore res ipsa declarat. Regnum eiusmodi esse dicitur, ut illius causa ius esse violandum videatur. At sacra maiestas regia non quovis regno, sed Flungariae regno libenter cedit serenissimo domino Romanorum regi, dum animi erga illum sui integritatem ostendat. Atque cum iis ipsis mandatis legatum suum ad maiestatem eius misit, neque nunc primum eam deli­berationem suscepit, sed statim, ut mortuus est serenissimus dominus Joannes Hunga­riae rex, id ipsum facere in animum induxit, ut regnum serenissimo domino Romano­rum regi deferret, dummodo quae ex pacto serenissimae filiae, nepotique debeantur, ea praestentur. Quare nihil est, quod dubitet serenissimus dominus Romanorum rex de constanti erga se amore et benevolentia. Nam quemadmodum sacra maiestas regia m hunc usque diem amicitiam et benevolentiam serenissimi domini Romanorum regis summo studio retinere conata est, ita deinceps quoque pari semper vel etiam maiori m eam rem cura incumbet, quod non modo non decedat quicquam, sed magnus etiam ad

Next

/
Oldalképek
Tartalom