Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

nus Romanorum rex in serenissimam filiam suam, eadem esse perseveret, neque rationi­bus illius desit, si forte res ita postulaverit, ut serenissimae filiae serenissimi domini Ro­manorum regis auxiiium sit implorandum, quam iterum atque tterum illius maiestati re­giae in protectionem commendat eius maiestas. Serenissimum dominum Romanorum regem esse eundem Hungariae regem corona­tum non ignorat sacra maiestas regia. Neque est quisquam Christianorum principum, quem Hungariae regem esse maht, quam maiestatem eius, de cuius et magnitudine ani­mi, et prudentia, et viribus cum serenissimi et excellentissimi fratris copiis coniunctis hoc sibi persuadet sacra maiestas regia neminem esse, qui contra impetum Christiani nominis hostium regnum id non tam armis, quam consiho rectius tueri possit et defen­dere. Est quidem ita natura comparatum, ut suos quisque hberos in amphssimo dignita­tis gradu collocatos cupiat. Id avi quoque tanto faciunt impensius, quanto in nepotes su­os maiore inchnatione voluntatis suae propendent. At sacra maiestas regia etsi cupit ipsa quoque nepotis sui rationibus pro dignitate prospectum, non hoc tantum, ut ille regnet, sed regnum Hungariae quietum sit et tranquillum, ut ne in Turcarum potestatem perve­niat, contendit et elaborat. Semper eo fuit animo sacra maiestas regia, ut pubhcas ratio­nes privatis anteponendas putaverit, neque quid sibi privatim, sed quid publice toti Chri­stianae orbi expediret, id maxime attendendum, id sequendum esse duxerit. Hoc est e­nim vere regium habere in potestate motus animi, neque duci ac regi affectionibus, sed eas regere potius ac sub imperium rationis subiicere. Prima itaque semper cura fuit sa­crae maiestati regiae de conservando Hungariae regno, de ornato nepote posterior. Quare hbenter concedit sacra maiestas regia serenissimo domino Romanorum regi ac tantum abest, ut impedire maiestatem eius veht, quo minus in Hungariae regno regnet, ut adiu­tum etiam pro virih sua cupiat. Hoc modo petit, ut quae dotis, quaeque antiphernae sive contradotis nomine serenissimae dominae Hungariar reginae partim data, partim pro­missa sunt, in iis ne maiestatem eius a quoque impediri patiatur, neve permittat, ut quis arces ilhus, castra, civitates, viUas et cuiuscumque generis possessiones armis invadere, etsi per iniuriam audeat vindicare. Deinde, ut fiho quoque serenissimae dominae Hun­gariae reginae, sacrae maiestatis regiae nepoti, ut perscriptum est in foederum conditi­ombus, quae inter maiestatem regiam Romanorum et serenissimum olim Joannem Hun­ganae regem intercesserunt, ita prospectum veht. Etsi de iis nihil praeter auditum habet sacra maiestas regia, nam quod dixit dominatio vestra, capita foederum istorum fuisse coram illa producta, tamen cum desponsa esset serenissima domina IsabeUa serenissimo Joanni regi, id nunquam factum esse sciat, verbo tantum ea prolata, non scripto data fu­erunt. Haec si praestita fuerint a serenissimo domino Romanorum rege, abunde sibi sa­cra maiestas regia satisfactum putabit, cui nihU est amicitia et benevolentia seremssimi Romanorum regis prius aut antiquius, quam auctam veUet potius, quibuscunque posset honestis rationibus, quam violatam et aUqua ex parte imminutam. Non de eo soUicita est sacra maiestas regia, quam late ipsa imperet vel nepos eius, sed ut amicitia cum sere­nissimo Romanorum rege non modo retineri, verum etiam augeri, ut Hungariae regnum incolume possit conservari, in eo cura eius omnis consumitur. Poterat sacra maiestas regia collecto exercitu in Hungariam invadere, non deerant vires, non studia multorum, non, qui id faciendum suaderent vel impeUerent potius. Sed

Next

/
Oldalképek
Tartalom