Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
et dotalitio, ita ut ex verbis nostris accepit, explicabit maiestatibus earum. Imprimis cum apud serenissimum Romanorum regem nomine nostro aget negotium serenissimae conmgis nostrae, ut maiestas sua velit apud serenissimum et excellentissimum fratrem suum ms haereditatis Mediolanensis et dotalitii promovere, quod ad id favore et authoritate suae caesareae maiestatis tendem aliquando pervenire possit et promissi hac de re a caesarea maiestate sibi facti fructum tamen aliquem celeriter reportare queat. 164. 1540. oktbber4. Vilna. Zsigmond kirdij vdias^a Ferdindnd kirdiy kbvetenek, Herberstein Zsigmondnak. LL VII. kbtet, 111b—116b.fol. Responsum ad legationem serenissimi Romanorum regis oratorem Sigismundo ab Herbersthayn IIII. die Octobris Vilnae datum, 1540. Excusationem, qua usa est dominatio vestra de eo, quod serius ahquanto a serenissimo domino Romanorum rege huc missa sit, sacra maiestas regia in optimam partem accipit. Videt enim magnam partem in rebus humanis fortunam dorninari, quin et sibi hoc accidisse perspicit, ut cum nihil morae voluerit interpositum suo hac ipsa de re ad serenissimum dominum Romanorum regem legato mittendo, nihilominus opinione, voluntateque illius tardius adhuc res processerit, quod quidem per ipsam serenissimam maiestatem regiam non stetit, sed per casus quosdam, quibus est natura hominum obnoxia, quos praestare nemo potest. Quod narravit dominatio vestra de officio serenissimi domini Romanorum regis, quemadmodum maiestas eius, in cuius prope conspectu est serenissima filia sacrae regiae maiestatis simul, ut allatum ad illam est de morte serenissimi Joannis regis, dignata est oratorem suum mittere, qui serenissimam fiiiam sacrae maiestatis regiae magno in luctu, moeroreque constitutam verbis serenissimi domini Romanorum regis consolaretur atque omnia illi de maiestate illius promitteret, quaecunque a patre in fiham proficisci possunt et deberent, id ne ante hac quidem obscurum fuit sacrae maiestati regiae, cuius serenissima fiha, domina regina Hungariae scriptis ad serenissimos parentes htteris mirifice gratias egit serenissimo domino Romanorum regi de hac tanta humanitate, qua maiestas eius erga se usa esset. Quae quam grata acciderint sacrae maiestati regiae, nuha satis oratione potest exphcari, etenim cum ipsa longius absit a serenissima fiha sua lta, ut ad subitos casus tempori praesto ilh adesse vix possit, credibile non est, quantam ex eo voluptatem ceperit, cum serenissimum dominum Romanorum regem, qui proximus adesset, tantam ad eam humanitatem detulisse cognovisset, ut omnes ilh vires atque opes suas polhceretur, si qua id necessitas postulasset, agit hoc nomine ingentes gratias sacra maiestas regia serenissimo domino Romanorum regi. Et quamvis antehac quoque ita visa est sacra maiestas regia in maiestatem regiam Romanorum suaviter esse effusa, ut nuUus videretur fore accessioni locus, tantus tamen post factum id amoris cumulus accessit, ut miraretur locum fuisse augendi in eo, quod ilh iampridem cumulatum etiam fuisse videbatur. Petit sacra maiestas regia, qua voluntate esse coepit serenissimus domi-