Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

161. 1540. s^eptember 15. Vilna. Zsigmond kirdly leveie Jan Sbahski krakkdi dekdnho^ ameiyben kdvetsegbe kiildi Ferdindndho^ hogy tdjeko^tassa: otfogadja el Magyarors^dg kirdlydnak. LL IX. kdtet, 23a—b.fol. Joanni Sbanszki decano Cracoviensi Venerabilis, devote, nobis dilecte! DeHberatum nobis fuerat initio devotionem tuam recta in Hungariam mittere ad se­renissimam filiam nostram, sed consultius postea visum est, ut prius apud serenissimum dominum Romanorum regem devotio tua legationem obiret, quo commodius ad sere­nissimam filiam nostram pervenire possit. Mttimus itaque iili instructiones, quas dili­genter perleget ac iuxta praescriptum illarum legationem exponet. Nos enim serenissi­mo domino Romanorum regi regnum Hungariae ex animo favemus, neque nepotem in eo nostrum regnare cupimus. Sed tamen si qui sunt Hungariae proceres aliena a maie­state illius voluntate, eos de hoc instituto nostro scire nollemus, quod veremur, ne ad Turcam fortasse descisserent, si nos id consilii cepisse intelligerent. Quare poterit devo­tio tua serenissimo domino Romanorum regi omnia de nobis poiliceri, hoc modo dabit operam, ut semotis arbitris legationem exponat, ut quae inter nos aguntur, ea tecta sint tantisper, dum pacatum sit regnum Hungariae, dissidentibus inter se procerum animis in gratiam et concordiam reductis. Caetera devotio tua ex instructione cognoscet, quae quanto celerius se in viam dederit, tanto sibi gratiam nostram uberiorem demerebitur. Mittimus praeterea devotioni tuae litteras ad proceres regni Hungariae nostras, quoniam vero nomina omnium non tenemus, maiusculas tantum adscribi litteras iussimus. Devo­tio tua consilio cum serenissima filia nostra communicato reliqua perficiet ac quibus ius­serit, maiestas eius inscribet. Quam id in primis hortamur, ut summa celeritate utatur. Comitatu quanto volet, utatur, licebit, modo ne quid morae interponat, nobis satisfece­rit, si octo equites habuerit. Datum Vilnae, XV-a mensis Septembris, anno Domini M-o D-o XL. regni nostri XXXIIII-o. Ad mandatum regiae maiestatis propnum 162. 1540. oktdber 1. Viina. Zsigmond kirdly levele Petrovics Peterbe^es Frdter Gydrgyhd^ ameiyben vdrako^dsra inti dket. LL IX. kdtet, 24a—25b.fol. Petro Petrovicz a Zapolia comiti Temesiensi et fratri Georgio episcopo Varadiensi Spectabilis ac magnifice, et reverendissime in Christo pater, sincere nobis dilecti! Legimus smceritatum vestrarum litteras fidei ac constantissimae voluntatis in sere­nissimam reginalem maiestatem, filiam nostram charissimam, eiusque maiestatis filium, nepotem nostrum dulcissimum, nec non limoris ac sohcimdinis de suarum maiestatum ac commum regni salute conservanda locupletissimas testes, unde fidelium consiliario-

Next

/
Oldalképek
Tartalom