Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
est astrictus, neque faciet nunquam dominus Agriensis res, nisi bono viro dignam et honesto. Datum Agriae, decima Septembris, anno Domini M. D. XL-mo. Agriensis propria scripsit (b) Literae ad maiestatem regiam a reverendissimo domino Agriensi episcopo Sacra regia maiestas et domine, domine mihi clementissime! Post perpetuae meae humilhmam servituris commendationem. Postquam expedivissem hunc meum servitorem ad maiestatem vestram, supervenerunt duo mei servitores ex partibus inferioribus, qui certo retulerunt mihi dominum Varadiensem et caeteros, qui cum eo sunt, misisse ad sansacchum Belgradi ad accersendum eum una cum Turcis ad se, causam, cur hoc fecerit, ignoro. Nihil tamen boni licet in similibus suspicari, maiestas vestra sacra, quae hac tempestate ab omnibus et prudentior, et rehgiosior inter omnes reges Christianos censetur, videat et indicet, si haec fieri debeant nomine filiae vestrae maiestatis, qualem honorem ex hoc sua maiestas ab hominibus consequetur, quale praemium a Deo debeat expectare, si suae maiestatis auspiciis Turcae alteram partem Hungariae suae subiiciant tirannidi, alteram vero devastent et cultoribus vacuam reddant. Quid in hoc negotio etiam de vestra sacra maiestate dicatur, cuius fiham quotusquisque credet haec facere sine regis patris et consiho, et assensu. Succurrit memoriae, serenissime rex, cum oratorem serenissimi domini mei quondam regis defuncti apud vestram sacram maiestatem Vilnae agerem et falso fuisset relatum maiestati vestrae dominum regem meum Turcas in Hungariam vocasse in sui subsidium, quam religiose, quam Christiane, quam severe improbabat factum hoc maiestas vestra, asserens debuisse potius dominum regem defunctum omnia extrema pati, quam ad haec venire. Maiestas itaque vestra tanquam prudentissimus princeps amore Iesu Christi crucifixi quod mahis iuste improbavit, ne veht in filia admittere, vel in his convivere. Nam cum his et simihbus nihilo mehorem fortunam video futuram vel filiae maiestatis vestrae, vel nepotis culpa facti apud Deum erit penes illos, qui vel talia admittunt, vel consentiunt facientibus. De regno autem fiet id, quod Deus iudex iustus sua praeordinaret providentia. Maiestati vestrae supphco tanquam domino meo clementissimo, velit ignoscere mihi, si hberius scripserim, quam tanto principi deceret, ad hoc enim teste Deo et conscientia nihil aliud me compuht, nisi amor et reverentia vestrae sacrae maiestatis et suorum, et zelus domus Domini. Maiestatem vestram sacram ad longa tempora conservet felicissime, cui rursus servitutem meam perpetuam humihter commendo. Datum Agriae, XI. Septembris, 1540. Eiusdem vestrae sacrae maiestatis servitor et capeUanus Agriensis scripsit