Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

quem praemiseramus, qui aperte nobis dixit nos non ingressuros Budam, nisi vellemus cum duobus kochy intrare. Et sic accepta hac ignominia, multis expensis inutiliter in gratiam regmalis maiestatis factis, retrocessimus. Et nunc primum dominus Agriensis cognovit serenissimum dominum regem suum defunctum esse, cuius fidem sua maie­stas quondam adeo perspectam habuit, ut nedum portae civitatis vel arcis alicuius suae eo fuissent clausae, sed ne fores sui cubiculi unquam. Cum igitur dominus Agriensis re­diisset Agriam, supervenerunt dominus Baioni et dominus Petrus Marcus, servitores primarii reginaks maiestatis missi ad dominum Agriensem et dominum de Peren comi­tem, qui nomine reginalis maiestatis multis verbis nisi sunt excusare suam maiestatem, illam hoc non fuisse animo deliberato, sed coactam per Urbanum Bathyany et Georgi­um Horwath, qui nomine domini Varadiensis praesunt Budae. Quantum haec excusatio potuit valere, maiestatibus vestris iudicandum relinquimus. Quia si illi et vitam nobis ad­emissent, eandem maiestatis reginahs excusationem potuisset in sui iustificationem ad­ducere. Dominus Agriensis ibat certe eo animo Budam, ut et iussioni maiestatis regina­lis satisfaceret, et corpus defuncti regis, domini sui suis manibus traderet sepulturae. Nam et suffraganeum suum pro hoc officio praestando secum ducebat, et omnia alia pertinentia ad rem divinam. Tamen obstiterunt, ne dicam fata, verum mala, meus malus animus. Haec ut transacta sunt, nudae et purae voluimus vestris sacris maiestatibus innote­scere, ut si aliqui malevoli aliter haec interpretantur. Ex hiis maiestates vestrae clare co­gnoscant rei omnimodam veritatem, quae omnia licet luce clariora sint, probari tamen possunt. Maiestates vestrae videant et iudicentur non nos deseruisse maiestatem regina­lem, sed ad instructum aliorum improborum non sine ignominia a sua maiestate esse re­iectos et exclusos. Admonendo nihilominus humikter ac reverenter vestras maiestates ob eam servitutem, quam habuimus et habere volumus apud vestras maiestates ob me­moriam defuncti serenissimi regis et domini nostri, ob amorem et reverentiam, quam habuimus et habebimus semper erga personam serenissimae dominae reginae, velint consulere rebus fihae suae, velint consulere rebus infantis nepotis et hoc quamprimum, et dum tempus est: quod utinam iam non periisset, quia hoc certo certius sciant maie­states vestrae, quod si maiestas reginahs perget uti consiliis illorum, qui nunc ei consu­lunt, et res suas ad arbitrium eorum dirigere, pessum ibunt omnia negotia sua et inter istos duos principes, dominum Romanorum vidhcet regem et principem Turcarum nisi divina misericordia obstiterit, dividetur regnum Hungariae, nepos autem maiestatum ve­strarum nihil habiturus est, quia et iUos paucos, qui adhaerebunt reginae, forte pericu­lum est, ne patrimonio infantis ilUs promisso aUenentur et adhaereant regi Ferdinando. Maiestates vestrae faciant iuxta suum prudentissimum consiUum et Deus optimus, ma­ximus omnia dirigat in bonum. Nos tamen voluimus admonere de his vestras maiesta­tes, ut cum venerit hora, eorum reminiscamini, quia ego dixi vobis. Hoc unum non tacebimus, quod reginaU maiestati de nobis false suggestum est. Est enim nuntiatum suae maiestati, ut per hoc nobis maior invidia compararetur et confla­retur nos fide obstrictos esse regi Ferdinando adhuc antequam Budam ascendere veUe­mus. Quod falsum et mendacium est, nam in hodiernum diem dominus Agriensis non

Next

/
Oldalképek
Tartalom