Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
138. [1540.]junius 18. Vilna. Zsigmond kirdly levele Piotr Kmita krakkdi vajddbo^ amelyben kos^onetet mond neki a s^epesi iigyek inte\e'se'ben veg^ettekert es bu^ditja, hogy a tovdbbiakban is igy tegyen. LL VIII. kdtet, 272a—273a.fol. Palatino Cracoviensi Magnifice, sincere nobis dilecte! Grarum nobis fecit sinceritas tua, quod nos tempori certiores reddidit de iniuriis, quibus homines nostri in terra nostra Scepusiensi afficiuntur, probatur nobis plurimum ista sinceritatis tuae vigilantia, quodque tanto studio nostrorum commodis prospicere ac importunitatem quorundam propulsare conatur. Pergat sinceritas tua, ut coepit, nostrorumque rationibus pro officio suo diligenter providere nunquam intermittat. Yellemus quidem, ut servitor sincentatis tuae paulo maturius venisset, quo praesente nunctio serenissimi Romanorum regis ea, quae contra nostros parum in Scepusio amice geruntur, nobis renunctiare potuisset. Sed nmilominus perscripsimus ea omnia ad nunctium illum, graviterque cum eo de iniuriis istis expostulavimus ac facturum eum putamus, ut litteras has nostras serenissimo domino Romanorum regi ostendat. Ad cuius maiestatem ita, ut velle visa est sinceritas tua ipsi quoque copiose de rebus iis scripsimus atque ut litterae nobis oblatae restituerentur, utque Stephanus a cautione fideiussoria liber pronunctiaretur, postulavimus. Quidquid responsi tulerimus, de eo sinceritatem tuam non celabimus. Sumus autem optima spe apud serenissimum Romanorum regem postulationum nostrarum aequitati locum datum iri. Interea temporis omni cura provideat sinceritas tua, ne quid homines nostri in terra Scepusiensi detrimenti capiant. Quod si quem aliquid moliri intellexerit, omni cunctatione semota nos de rebus omnibus faciat certiores. Datum Vilnae, XVIII-a mensis Junii. 139. [1540.]julius 2. Vilna. Zsigmond kirdiy leveie Brandenburgi Gydrgyhd^ amelyben elkiildi neki iigyeben S^apolyai Jdnostdl kapott level mdsolatdt. LL VIII. kotet, 280a—281a.fol. Georgio marchioni Illustris princeps, etc. Redditae sunt nobis illustrationis vestrae litterae, quibus et gratias nobis agit, quod operam nostram interposuerimus apud serenissimum dominum Joannem Hungariae regem, filium nostrum charissimum, et una indicat nihil sibi littens nostris esse profectum, misso nobis responso serenissimi domini Joannis Hungariae regis, videturque id minime aequum illustritati vestrae, quod eorum potius serenissimus Hungariae rex meminerit, quae a fratre illustrationis vestrae, illustri domino Casimiro marchione Brandemburgensi quaeque a praefectis arcium, quas in Hungaria possidebat illustratio vestra belli tempore hostiliter acta sunt, quam foederum et pactorum, quae nuper intercesse-