Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
runt, cum maiestas eius cum regia Romanorum maiestate in gratiam rediit. Itaque petit illustrationem vestram consilium hac de re nostrum, quod nos illi pro ratione impartire possimus, non videmus, cum quae in foederibus ilhs et pactis conscripta sint, ignoremus. Caeterum ita, ut postulat ihustratio vestra, mittimus ilh serenissimi Hungariae regis htterarum ad nos exemplum, ut quid nobis quoque ea de re maiestas eius responderit, ihustratio vestra scire possit. Quam bene valere optamus. Datura Vilnae, secunda mensis Julh, anno, quo supra. 140. 1540.julius 18. Vilna. Zsigmond kirdly levele Ferdindndho^ a szypesi vivsgdlatok, a svypesbelaiak oklevelenek kiaddsa es egyeb, a^ iiggyel kapcsolatos dolgok tdrgydban. LL. VIII. kotet, 281a—283ba.fol. Ferdinando regi Serenissime princeps, etc. Cum legatus maiestatis vestrae, generosus Georgius Warkocz 74 proximis superioribus diebus a nobis postulasset, ut ne in animum nostrum induceremus secus ahquid suspicari de magnifico Hieronimo a Lasco palatino Syradiensi, neve nostram erga illum voluntatem immutaremus, sed eum gratia nostra et favore prosequeremur atque una commissarios designaremus, qui quae sunt in comitatu Scepusiensi de fmibus, deque iniuriis quibusdam controversiae, eas disceptarent, quod maiestas vestra eandem ad rem suos quoque mdices commissarios esset datura. Nos pro perpetuo nostro erga maiestatem vestram studio facturos nos omnia hbenter recepimus, quo sublatis litibus, sedatisque controvershs, quae sunt inter maeistatis vestrae et nostros homhies, amor inter eos et benevolentia rautua coalesceret. Hoc quoque nostro erga maiestatem [vestram] amori nos esse daturos, ut quem esse apud illam, in gratia accepissemus, cum ipsi quoque nostri favoris aura prosequeremur. Commodum autem discesserat legatus maiestatis vestrae, cum venit a praefecto terrae nostrae Scepusiensis nuntius, qui graviter quaereretur de magna vi, multisque ac gravibus iniuriis, quibus homines nostri afficerentur. Nam ad priores iUas post nostrum e regno discessum non mediocrem cumulum accessisse, minas iactari, pericula intendi, formidines opponi, ut metuendum sit, ne scintihae istae magnum pariant incendium. Ac caeteras quidem iniurias commemorare longum esset. Hanc unam silentio praeterire non possumus, quae ad nos maxime pertinere videtur. Quod cum falso falsi esset msimulatus homo noster Stephanus atque praeter meritum suum primum in custodiam traditus, deinde cautione fideiussoria obstnctus, quoniam grave fuit homini innocenti cum ab omni crimine longissime abesset, suspicione criminis non carere, utcumque id facere minime fuit obligatus, non potuisse tamen cum se tenere, quin veniret sub conspectum commissarh maiestatis vestrae, Francisci Riwai, quem tum ibi esse acceperat, seque de crimine, in cuius suspicionem erat, vocatus pur74 A nev fole, dc ezt ncm kihiizva a kovctkezo ncvct irta a jcgyzo: Farkacz - mintha ncm tudott volna donteni, hogy melyik a hclyes.