Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
125. 1'540. februdr22. Krakkd. Zsigmond kirdlj levele Laski Jeromosbo^ amelyben kbs^bnetet mond a tbrbkkel va/6 tdrgyaldsokrdl adott tdjeko^tatdsert. LL VIII. kbtet, 213ba—bb.fol. Hieronimo Laski palatino Siradiensi Magnifice, sincere nobis dilecte! Redditae sunt nobis litterae sinceritatis vestrae, quibus nos certiores fecit, quae apud caesarem Turcarum agantur, quod serenissimus dominus Romanorum rex, frater et consanguineus noster charissimus voti sui compos sit, ut scribit sinceritas tua. Gaudemus, neque dubitamus, quin serenissimus dominus quoque Joannes Hungariae rex rationibus suis sit una cum serenissimo domino Romanorum rege prospecturus, cuius utriusque maiestatis res cuperemus in tuto esse collocatas. Quod vero nunctius tempori missus non est, id partim per valetuchnem nostram adversam, partim per ahas difficultates factum est. Nihilominus misimus aham postea, quem confidimus omnia sedulo curaturum, quae ad rationes regni nostri pertinebunt, neque dubium nobis est, quin iam isthuc pervenerit. Bene valeat sinceritas tua. Datum Cracoviae, vigesima secunda Februarii, anno Domini Nlillesimo quingentesimo quadragesimo. 126. 1540. februdr22. Buda. S^apo/yai Jdnos okleveiei a feleseget, I^abeildt megi/letdjegyajdndek kiaddsdrd/ e's at^ adomdnyo^ott vdrak kapitdnyai dltal leteendd esku formdjdrdl. LL VII. kdtet, 59b—63b.fol. Dogiel, I. kdtet, 143—147. p. Nos Joannes Dei gratia rex Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. marchio Moraviae ac Lusatiae et utriusque Sleziae dux, etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod qui serenissimi principes, domini Sigismundus pater et alter Sigismundus Augustus fihus, ac serenessima domina Bona Dei gratia reges et regina Poloniae, magni duces Lithvaniae ac Russiae, totius Prussiae, Masoviae, etc. domini et haeredes ac domina Bari serenissimam dominam Isabellam Ungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. reginam, earundem maiestatum fiham et sororem, coniugem vero nostram charissimam cum summa dotis et paraphemomm septuaginta millium florenorum Ungaricahum auri puri, veri et iusti ponderis in gemmis, aureo et argenteo aestimatorum et ponderatorum nobis in matrimonium dederunt, ideo nos quoque super obligatione dotis et contradotis eidem reginah maiestati, coniugi nostrae charissimae ad plenum respondere volentes, ita cum spectabih et magnifico domino Petro Cmitha comite a Vyssnycze, palatino et capitaneo Cracoviensi, regni Poloniae supremo marsalco ac Scepusiensi, Premishensi et Colensi capitaneo, praedictarum maistatum oratore vigore pleni mandati ipsi per praefatum dominum Sigismundum seniorem, Poloniae regem dati egimus, tractavimus et conclusimus. Cuius quidem mandati tenor est talis. Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithvaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, etc. dominus et haeres universis et singuhs, quorum interest, planum, testatum-