Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

Georgio marchioni Illustris princeps, etc. Accepimus litteras illustritatis vestrae, quibus a nobis summo studio petit, ut praeces nostras interponamus apud serenissimum dominum Hurigariae regem, filium nostrum charissimum, quo bona quaedam restituat, quae illustritas vestra ad se scribit pertinere. Nos pro arcta necessitudine, qua sumus illustritati vestrae coniuncti, fecimus id lubenti atque alacri animo ac litteras ita, ut postulavit, simul et exemplum earum illustritati ve­strae mittimus. Quam bene valere cupimus. Datum loco, die et anno, quo supra. 121. 1540. februdr 20. Krakkd. Zsigmond kirdlj levele S^apoljai Jdnosho^, ameijben megkds^d­ni a% egest^ege megdvdsa erdekeben kulddtt 25 hordd bort. LL VIII. kdtet, 212a.foi. Hungariae regi Joanni Serenissime princeps, etc. Redditae sunt nobis litterae maiestatis vestrae atque una viginti quinque vasa vini, quae pro usu nostro, proque tuenda valetudine nostra nobis misit. Agnoscimus non mediocrem amorem maiestatis vestrae erga nos, quae tam solicita est, ut ne quid nobis desit ad valetudinem nostram tuendam atque eo nomine maiestati vestrae agimus grati­as relaturi, si quando se nobis occasio obtulerit. Quod superest, omnis maiestati vestrae felicia praecamur, cui non minus, quam nobis ipsis recte esse velimus. Illud imprimis optamus, ut prospera et incolumi valetudine quam longissimo tempore fruatur. Datum Cracoviae, vigesima die mensis Februarii, anno Domini Millesimo quingentesimo quadragesimo, regni nostri XXXIIII. 122. [1540.] februdr 20. Krakkd. Zsigmond Agost ifjabb kirdij ieveie S^apolyai Jdnoshot^ ameljben s^inten megkds^oni a\ ajdndeko^ott bort. LL VIII. kdtet, 212a—b.fol. Eidem a rege iuniore Serenissime, etc. Et litteras, et vina a maiestate vestra nobis missa accepimus, cui gratias agimus, quod ea est de nobis cura et solicitudine. Utemur eo vino libenter ad tuendam valetu­dinem, ut scribit vestra maiestas, semperque eius, a quo nobis missa sunt, memoriam nobis refricabunt. Ac si quid erit, in quo vicissim maiestati vestrae gratificari possimus, nihil est, quod facturi simus libentius, quae sibi de nobis ea omnia persuadere velit, quae mutua nostra meretur coniunctio, non nostrae nobis, quam vestrae maiestatis rationes curae futurae sint maiori. Datum Cracoviae, vigesima februarii, anno, quo supra.

Next

/
Oldalképek
Tartalom